라틴어 문장 검색

Quicumque amisit dignitatem pristinam, Ignavis etiam iocus est in casu gravi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Leo senex, aper, taurus, et asinus.1)
Quicumque fuerit ergo narrandi iocus, Dum capiat aurem et servet propositum suum, Re commendatur, non auctoris nomine.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor.3)
Legesne, quaeso, potius viles nenias, Impendas curam quam rei domesticae, Reddas amicis tempora, uxori vaces, Animum relaxes, otium des corpori, Ut assuetam fortius praestes vicem?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.6)
Servitus obnoxia, Quia quae volebat non audebat dicere, Affectus proprios in fabellas transtulit Calumniamque fictis elusit iocis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.14)
illa irascitur Nec gloriantis sustinet fratris iocos, Accipiens, quid enim?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Soror et frater.5)
Sed diligenter intuere has nenias:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.2)
Tu qui, nasute, scripta destringis mea Et hoc iocorum legere fastidis genus, Parva libellum sustine patientia, Severitatem frontis dum placo tuae Et in cothurnis prodit Aesopus novis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.1)
Risisse Iuno dicitur Veneris iocos, Quia per gallinam denotarit feminas.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Iuno, Venus et gallina.10)
Omissis iocis credo decentes esse servos, qui sunt empti mihi ex consilio tuo.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 21 2:1)
ille meus in urbe ille in secessu contubernalis, cum hoc seria cum hoc iocos miscui.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 5:2)
Interim fruor voluptate, cum alii divinum me, alii meis rapinis meae avaritiae occursum per ludum ac iocum dictitant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 10:2)
' Cogita qui risus hominum, qui ioci.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 15 2:5)
Iucundum utrumque per iocum ludumque fluitantibus, ut flexerint cursum, laborem otio otium labore variare.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 4:1)
Qua ratione ductus graviora opera lusibus iocisque distinguo.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 2:1)
proxima consiliis dominae sit ut illa, videto, neve parum tacitis conscia fida iocis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:237)

SEARCH

MENU NAVIGATION