라틴어 문장 검색

ceterum ex iracundia nihil supererat secretum, ut silentium eius non timeres:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 5:1)
salarium tamen proconsulare solitum offerri et quibusdam a se ipso concessum Agricolae non dedit, sive offensus non petitum, sive ex conscientia, ne quod vetuerat videretur emisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 3:2)
mox attritis opibus, lubrico statu, suspecta etiam Claudii iracundia, in secretum Asiae sepositus tam prope ab exule fuit quam postea a principe.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장4)
omisisset offensas an distulisset brevitate imperii in incerto fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장4)
exarserat in eum iracundia exercitus tamquam crimen ac mox insidias Fonteio Capitoni struxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장4)
sin rediret, offensam haud dubiam victoris, set incerta adhuc victoria et concedente in partis patre filium excusatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장7)
sin Vespasianus rem publicam susciperet, obliviscendum offensarum de bello agitantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장8)
profugerat Britannia ob iracundiam militum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 65장8)
et Valerium Marinum destinatum a Galba consulem distulit, nulla offensa, sed mitem et iniuriam segniter laturum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장5)
mox mitigantibus amicis, qui altiorem iracundiam eius verebantur, nihil novi accidisse respondit quod duo senatores in re publica dissentirent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장8)
simul ipsum Vitellium, subitis offensis aut intempestivis blanditiis mutabilem, contemnebant metuebantque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장6)
namque Lucilius Bassus post praefecturam alae Ravennati simul ac Misenensi classibus a Vitellio praepositus, quod non statim praefecturam praetorii adeptus foret, iniquam iracundiam flagitiosa perfidia ulciscebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장10)
ubi asperatum Vitellium et posse Blaesum perverti satis patuit iis qui principum offensas acriter speculantur, datae L. Vitellio delationis partes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장6)
unde, quamquam manente in speciem concordia, offensarum operta metuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장4)
isque praecipuus illi dies magnae offensae initium et magnae gloriae fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION