라틴어 문장 검색

et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino cum omni clementia propitio facto illis,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장22)
Ita extollebatur mente Antiochus non considerans quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus; propter quod accidit circa locum despectio.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장17)
Ego autem, sicut et fratres mei, et corpus et animam trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장37)
super crepidinem contra altare provoluti rogabant, ut sibi propitius factus inimicis eorum esset inimicus et adversariis adversaretur, sicut lex declarat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장26)
quos ab iratis sed a propitiis potius miserantibusque accusatoribus ad iudicium ueluti aegros ad medicum duci oportebat ut culpae morbos supplicio resecarent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:3)
Caesarem quoque pro sua dignitate debere et studium et iracundiam suam rei publicae dimittere neque adeo graviter irasci inimicis, ut, cum illis nocere se speret, rei publicae noceat.
(카이사르, 내란기, 1권 8:7)
quamvis iratus et exul pro patriae flammis non distulit arma Camillus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:339)
Sin autem duobus aut etiam compluribus velut uberibus diductum fuerit examen, ne dubitavcris et plures proceres et adhuc iratos esse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 8:1)
Scaurum, cui inplacabilius irascebatur, silentio tramisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장10)
si irascare, adgnita videntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장20)
argentum et aurum propitiine an irati dii negaverint dubito.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 3:1)
Germanici exercitus, quod periculosissimum in tantis viribus, solliciti et irati, superbia recentis victoriae et metu tamquam alias partis fovissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장5)
laeta primoribus civitatis, celebrata in vulgus Celsi salus ne militibus quidem ingrata fuit, eandem virtutem admirantibus cui irascebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장7)
Id facinus post conditam urbem luctuosissimum foedissimumque rei publicae populi Romani accidit, nullo externo hoste, propitiis, si per mores nostros liceret, deis, sedem Iovis Optimi Maximi auspicato a maioribus pignus imperii conditam, quam non Porsenna dedita urbe neque Galli capta temerare potuissent, furore principum excindi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장1)
Fuisse patientem suorumque iniurias ferentem civium, quod se patriae irasci nefas esse duceret, haec sunt testimonia.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION