라틴어 문장 검색

Sed istic erunt mille corporum, animorum pestes, et bella et latrocinia et venena et naufragia et intemperies caeli corporisque et carissimorum acerba desideria et mors, incertum facilis an per poenam cruciatumque.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 107:1)
apparebit autem bona esse, si illa non nisi bonis viris tribu erit, et mala esse, si tantum malis irrogaverit.
(세네카, De Providentia, book 1 54:3)
diversa inroga;
(세네카, Hercules Furens 7:32)
Nemo nocens sibi ipse poenas inrogat.
(세네카, Hercules Oetaeus 13:54)
ereptos mihi restitue manes, impius frustra invoco mortem relictam - crudus et leti artifex, exitia machinatus insolita effera, nunc tibimet ipse iusta supplicia irroga.
(세네카, 파이드라 17:11)
Dixit utile esse, ne etiam cruciatus corporis pateretur:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 10:9)
Verberibus igni t morte cruciatu eloqui
(세네카, Troades 597:1)
Sic et Epicurus omnem cruciatum doloremque depretiat, modicum quidem contemptibilem pronuntiando, magnum vero non diuturnum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 6:1)
Enimvero nos qui sub deo omnium speculatore dispungimur, quique aeternam ab eo poenam providemus merito, soli1 innocentiae occurrimus, et pro scientiae plenitudine et pro latebrarum difficultate et pro magnitudine cruciatus non diuturni, verum sempiterni, eum timentes quem timere debebit et ipse qui timentes iudicat, deum, non proconsulem timentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 6:2)
Nam et multis aliis similia quibus nullas poenas inrogatis, vanis et fabulosis, inaccusatis et inpunitis, ut innoxiis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 3:1)
Passi sunt ea tempestate Aaron et Iulius Legionum urbis ciues, aliique utriusque sexus diuersis in locis perplures, qui diuersis cruciatibus torti, et inaudita membrorum discerptione lacerati, animas ad supernae ciuitatis gaudia perfecto agone miserunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 3:7)
Tremendum Dei iudicium timeant, ne pro carnali dilectione tormenta aeterni cruciatus incurrant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:11)
Quod dum fieret, quasi uiuentem adlocuta, rogauit, ut apud misericordiam pii Conditoris inpetraret, se a tantis tamque diutinis cruciatibus absolui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:3)
Album quidem Heuualdum ueloci occisione gladii, Nigellum autem longo suppliciorum cruciatu, et horrenda membrorum omnium discerptione;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 1:15)
inter haec senex iuvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc pila Horatia appellatur ostentans, huncine aiebat, quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 277:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION