라틴어 문장 검색

quorum optimus atque interpres legum sanctissimus omnia, quamquam temporibus diris, tractanda putabat inermi iustitia, venit et Crispi iucunda senectus, cuius erant mores qualis facundia, mite ingenium, maria ac terras populosque regenti quis comes utilior, si clade et peste sub illa saevitiam damnare et honestum adferre liceret consilium?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV36)
Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi inlustresque animas impune et vindice nullo, sed periit postquam cerdonibus esse timendus coeperat;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV66)
Sed ipse in senatum caedibus, in plebem verberibus, in omnis superbia, quae crudelitate gravior est bonis, grassatus, cum saevitiam domi fatigasset, tandem in hostes conversus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 54:1)
Aderat, instabat, saevitia quasi virtute utebatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 7:1)
Primum levi et modico tumultu magis quam bello, intra ipsos dumtaxat armorum duces subsistente saevitia;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 3:2)
Itaque vi patriam reposcens, unde vi fuerat ex- pulsus, poterat videri iure agere, nisi causam suam saevitia corrumperet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 12:1)
Et sane cum tam ferox in Sullanos Marius fuisset, quanta saevitia opus erat, ut Sulla de Mario vindicaretur?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 19:1)
postquam ille defunctus est, Vari Quintilli libidinem ac superbiam haud secus quam saevitiam odisse coeperunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 11:1)
Vexatam Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut inmanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 10:3)
Quod cladis genus, o superi, qua peste paratis Saevitiam?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:7)
Cum laceros artus, aequataque vulnera membris Vidimus, et toto quamvis in corpore caeso Nil animae letale datum, moremque nefandae Dirum saevitiae, pereuntis parcere morti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:77)
Cum tot in hac anima populorum vita salusque Pendeat, et tantus caput hoc sibi fecerit orbis, Saevitia est voluisse mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:63)
Quamquam non ulli plus regia, Magne, vacabit Saevitia stimulante Venus, titulisque virorum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:50)
sic Lucanus de Caesare saevitia est voluisse mori (5.687). arva aliena blande, quasi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3112)
minoia regna Cretam scilicet, id est Minois saevitiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1429)

SEARCH

MENU NAVIGATION