라틴어 문장 검색

Tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestes saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus exornat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 1:3)
De genere pabuli iam et ante diximus, et nunc eorum, quae omissa sunt, meminerimus, iucundissimas herbas esse, quae aratro proscissis arvis nascantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 20:1)
Nam id mollius et ob hoc iucundius est, quam maturum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 21:3)
Nec dubium quin fici ramulis glaciatus caseus iucundissime sapiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 2:3)
Non-nulli etiam viride nasturtium consectum minutatim cum aqua praebent, eaque eis est esca iucundissima.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 10:3)
Idemque ait ex floribus ceras fieri, ex matutino rore mella, quae tanto meliorem qualitatem capiunt, quanto iucundiore sit materia cera confecta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 20:1)
hi enim Basso domi nascuntur, pulchri quidem et iucundi, quorum tamen hic exitus est, ut cum toto anno, per omnes dies, magna noctium parte unum librum excudit et elucubravit, rogare ultro et ambire cogatur, ut sint qui dignentur audire, et ne id quidem gratis;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 3:2)
'Me vero' inquit 'et sermo iste infinita voluptate adfecisset, atque id ipsum delectat, quod vos, viri optimi et temporum nostrorum oratores, non forensibus tantum negotiis et declamatorio studio ingenia vestra exercetis, sed eius modi etiam disputationes adsumitis, quae et ingenium alunt et eruditionis ac litterarum iucundissimum oblectamentum cum vobis, qui ista disputatis, adferunt, tum etiam iis, ad quorum auris pervenerint.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 14장 3:1)
idque iucundius quam tutius fuit, quia inter impotentes et validos falso quiescas:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 36장 1:2)
arcuere eos intimi amicorum Vitellii, ita formatis principis auribus ut aspera quae utilia, nec quidquam nisi iucundum et laesurum acciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장6)
cuius de crudelitate ac perfidia satis est unam rem exempli gratia proferre, ne de eodem plura enumerando defatigemus lectores.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 1:2)
de hoc priusquam scribimus, haec praecipienda videntur lectoribus, ne alienos mores ad suos referant, neve ea, quae ipsis leviora sunt, pari modo apud ceteros fuisse arbitrentur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 1:2)
itaque utrique rei occurram, quantum potuero, et medebor cum satietati tum ignorantiae lectorum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 1:3)
Nemo in convivio eius aliud acroama audivit quam anagnosten, quod nos quidem iucundissimum arbitramur;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 14장 1:1)
Humanitatis vero nullum afferre maius testimonium possum, quam quod adulescens idem seni Sullae fuit iucundissimus, senex adulescenti M. Bruto, cum aequalibus autem suis Q. Hortensio et M. Cicerone sic vixit, ut iudicare difficile sit, cui aetati fuerit aptissimus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 16장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION