라틴어 문장 검색

" - Quod diploma, a Peytonio Randolph Congressas aeside, et Carolo Thompson a secretis, decimo septimo Junii die, Christi anno millesimo septingentesimo septuagesimo quinto, signatum scriptumque, Washingtonio traditum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.22)
Die vigesimo primo Junii mensis, Christi anno millesimo septingentesimo septuagesimo quinto, diplomate a Congressu donatus, ad castra Washingtonii tunc temporis Cantabrigiae apud Novanglos sita profectus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.69)
' 'ocius hinc teni rapis, accedes opera agro nona Sabino.'
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장73)
Itaque et castra direpta sunt et Aurunculeium Cottam cum Titurio Sabino legatos amisimus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 8:3)
Primum servile bellum inter initia urbis Herdonio duce Sabino in ipsa urbe temptatum est, cum occupata tribuniciis seditionibus civitate Capitolium obsessum est et a consule receptum;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 2:1)
Quod sacrificii genus Iunius Brutus consul pulso Tarquinio aliter constituit celebrandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:2)
Quirinum, quasi bellorum potentem, ab hasta quam Sabini curin vocant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 16:6)
Cum bello Sabino quod virginum raptarum gratia commissum est Romani portam quae sub radicibus collis Viminalis erat, quae postea ex eventu Ianualis vocata est, claudere festinarent, quia in ipsam hostes ruebant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 17:2)
cumque Sabini per portam patentem irrupturi essent, fertur ex aede Iani per hanc portam magnam vim torrentium undis scatentibus erupisse, multasque perduellium catervas aut exustas ferventi aqua aut devoratas rapida voragine deperisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 18:2)
Non igitur mirum in hac varietate Romanos quoque olim auctore Romulo annum suum decem habuisse mensibus ordinatum, qui annus incipiebat a Martio et conficiebatur diebus trecentis quattuor, ut sex quidem menses, id est Aprilis Iunius Sextilis September November December, tricenum essent dierum, quattuor vero, Martius Maius Quintilis October, tricenis et singulis expedirentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 3:1)
Iunius Maium sequitur, aut ex parte populi, ut supra diximus, nominatus, aut, ut Cingius arbitratur, quod Iunonius apud Latinos ante vocitatus diuque apud Aricinos Praenestinosque hac appellatione in fastos relatus sit, adeo ut, sicut Nisus in Commentariis fastorum dicit, apud maiores quoque nostros haec appellatio mensis diu manserit, sed post detritis quibusdam litteris ex Iunonio Iunius dictus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 30:1)
Iuniis dedicata est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 30:3)
Nam et Kalendae Iuniae fabariae vulgo vocantur, quia hoc mense adultae fabae divinis rebus adhibentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 33:2)
Ianuarius igitur Aprilis Iunius Sextilis September November December undetricenis censebantur diebus et quintanas Nonas habebant, ac post Idus in omnibus a. d.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 6:1)
in Ianuarium et Sextilem et Decembrem binos dies inseruit, in Aprilem autem Iunium Septembrem Novembrem singulos:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION