라틴어 문장 검색

iuvenilia nonnumquam ingenia cupido gloriae in contemptum tam ferri quam ignium misit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 21:4)
nunc iam et aetate quassata et longa desidia, quae iuuenilem quoque animum dissoluit, eo perducta est, ut etiamsi potest aliquid praestare, non possit promittere:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 3:2)
sequemur senes quo uocat ambitio iuuenilis et concionem illi praebebimus?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 11:5)
o quantam ego cupiditatem gloriae in patre meo uidi, quam iuuenilem!
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 15:9)
In hac tanta facultate rerum non ira me ad iniqua supplicia compulit, non iuvenilis impetus, non temeritas hominum et contumacia, quae saepe tranquillissimis quoque pectoribus patientiam extersit, non ipsa ostentandae per terrores potentiae dira, sed frequens magnis imperiis gloria.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 4:1)
Comparare nemo mansuetudini tuae audebit divum Augustum, etiam si in certamen iuvenilium annorum deduxerit senectutem plus quam maturam ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 68:3)
Ita te disciplinis imbuisti, ut scires omnem locum sapienti viro patriam esse.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 60:3)
Utinam quidem virorum optimus, pater meus, minus maiorum consuetudini deditus voluisset te praeceptis sapientiae erudiri potius quam imbui!
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 119:5)
O ignaros malorum suorum, quibus non mors ut optimum inventum naturae laudatur expectaturque, sive felicitatem includit, sive calamitatem repellit, sive satietatem ac lassitudinem senis terminat, sive iuvenile aevom dum meliora sperantur in flore deducit, sive pueritiam ante duriores gradus revocat, omnibus finis, multis remedium, quibusdam votum, de nullis melius merita quam de is, ad quos venit antequam invocaretur !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 116:1)
Haec barbaris regibus feritas in ira fuit, quos nulla eruditio, nullus litterarum cultus imbuerat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 105:1)
Primus sagittas imbuit Phoebi draco.
(세네카, Hercules Furens 6:50)
Iuvenilis ardor impetu primo furit, languescit idem facile nec durat diu in Venere turpi, ceu levis flammae vapor:
(세네카, 옥타비아 3:32)
iucunda mensae sacra iuvenilis colunt;
(세네카, Thyestes 1003:1)
rudem cruore regio dextram imbuit
(세네카, Troades 229:1)
Iuvenile vitium est regere non posse impetum;
(세네카, Troades 263:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION