라틴어 문장 검색

Primo enim eam proponimus historiam naturalem, quae non tam aut rerum varietate delectet aut praesenti experimentorum fructu juvet, quam lucem inventioni causarum affundat, et philosophiae enutricandae primam mammam praebeat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:1)
cum intellectus, nisi regatur et juvetur, res inaequalis sit, et omnino inhabilis ad superandam rerum obscuritatem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 45:2)
quae, etiamsi vera essent, tamen ad juvandas hominum fortunas parum possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 144:5)
Quae duo ad extirpationem idolorum ex intellectu faciliorem et clementiorem multum juvant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:19)
Atque ex philosophiis istis Graecorum, et derivationibus earum per particulares scientias, jam per tot annorum spatia, vix unum experimentum adduci potest, quod ad hominum statum levandum et juvandum spectet, et philosophiae speculationibus ac dogmatibus vere acceptum referri possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:3)
nam ea, quam confinxerunt, experimenta magis perturbat, quam juvat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:3)
Atque rursus in ipsa experimentorum mechanicorum copia, summa eorum, quae ad intellectus informationem maxime faciunt et juvant, detegitur inopia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:1)
Verum via nostra et ratio (ut saepe perspicue diximus et adhuc dicere juvat) ea est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 284:4)
Rursus, vim et virtutem et consequentias rerum inventarum notare juvat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 325:1)
Est enim Interpretatio verum et naturale opus mentis, demptis iis quae obstant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 330:8)
Instantiae constitutivae sunt, ordo sive distributio, quae manifesto juvat memoriam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:3)
Hujusmodi autem Loci memoriam insigniter juvant, eamque longe supra vires naturales exaltant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:7)
ut quicquid deducat intellectuale ad feriendum sensum (quae ratio etiam praecipue viget in artificiali memoria) juvet memoriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:19)
ut quae faciunt impressionem in affectu forti, incutientia scilicet metum, admirationem, pudorem, delectationem, juvent memoriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:21)
ut multitudo circumstantiarum sive ansarum juvet memoriam, veluti scriptio per partes non continuatas, lectio, sive recitatio voce alta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION