라틴어 문장 검색

paucorum excursio lacessentium et emissa iacula extemplo et Romanis dubitationem quin bellandum esset exemerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 445:2)
nulla enim nec disceptatio nec dubitatio fuit quin omnes eosdem genti Achaeorum hostes et amicos, quos populos Romanus censuisset, iudicarent, bellumque et Antiocho et Aetolis nuntiari iuberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 586:1)
deinde ut plurium clamore et cursu a portis dubitatio exempta est, tumultus ingens oboritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 629:1)
et quantum procederet longius a Thessalia, eo maiorem rerum omnium inopiam sentiens, regressus ad Dium est dubitatione omnibus exempta, quid intercluso ab Thessalia patiendum fuisset, cui procul inde abscedere tutum non esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 89:2)
ipsi autem artifices non erudiebant nisi suos liberos aut cognatos et eos viros bonos instituebant, quibus tantarum rerum fidei pecuniae sine dubitatione permitterentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말32)
igitur cum id habemus certum ab imo sustinens, ab labro, quod est in regione septentrionali, linea traiecta ad id, quod est supra meridianum axem, ab eoque altera obliqua in altitudinem ad summum cardinem, qui est post stellas septentrionum, sine dubitatione animadvertemus ex eo esse schema trigonii mundo, uti organi, quam σαμβύκη Graeci dicunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장17)
Igitur statuenda est primum ratio symmetriarum, [a qua sumatur sine dubitatione commutatio] deinde explicetur operis futuri locorum imum spatium longitudinis , cuius cum semel constituta fuerit magnitudo, sequatur eam proportionis ad decorem apparatio, uti non sit considerantibus aspectus eurythmiae dubius.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장11)
Aedificia quae plano pede instituuntur, si fundamenta eorum facta fuerint ita, ut in prioribus libris de muro et theatris a nobis est expositum, ad vetustatem ea erunt sine dubitatione firma.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장1)
namque non sine poena grassarentur inperiti, sed qui summa doctrinarum subtilitate essent prudentes, sine dubitatione profiterentur architecturam, neque patres familiarum inducerentur ad infinitas sumptuum profusiones, ut et e bonis eicerentur, ipsique architecti poenae timore coacti diligentius modum inpensarum ratiocinantes explicarent, uti patres familiarum ad id, quod praeparavissent, seu paulo amplius adicientes, aedificia expedirent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말8)
Itaque his praescriptionibus si qui attendere voluerit ex varietate eorum eligendo in unam comparationem conferre, non indigebit auxiliis, sed quascumque res ex rationibus aut locis opus fuerit, sine dubitatione poterit explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION