라틴어 문장 검색

nam et cum duo visi soles sunt et cum tres lunae et cum faces, et cum sol nocte visus est, et cum e caelo fremitus auditus, et cum caelum discessisse visum est atque in eo globi, delata etiam ad senatum labe agri Privernatis, cum ad infinitam altitudinem terra desedisset Apuliaque maximis terrae motibus conquassata esset - quibus portentis magna populo Romano bella perniciosaeque seditiones denuntiabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 140:4)
utrum igitur nos inpudentes, qui labi nolumus, an illi adrogantes qui sibi persuaserint scire se solos omnia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 154:5)
cetera nasci occidere fluere labi nec diutius esse uno et eodem statu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 1:2)
Quod enim paean habebat tris brevis, dactylus autem duas, brevitate et celeritate syllabarum labi putat verba proclivius contraque accidere in spondeo et trochaeo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 1:4)
quamcumque in domum stuprum intulerint, eandem esse labem lubidinis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 1:11)
refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam, ceteras animi labis repellat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장3)
Obtinet haec ratio quamproxime ubi corpora in Mediis rigore aliquo praeditis tardissime moventur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. I. De Motu corporum quibus resistitur in ratione velocitatis. 36:2)
In Mediis autem quae rigore omni vacant (uti posthac demonstrabitur) corpora resistuntur in duplicata ratione velocitatum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. I. De Motu corporum quibus resistitur in ratione velocitatis. 36:3)
sed rure paterno est tibi far modicum, purum et sine labe salinum (quid metuas?
(페르시우스, 풍자, satire 321)
Pravo favore labi mortales solent Et, pro iudicio dum stant erroris sui, Ad paenitendum rebus manifestis agi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.1)
Rigor aquae certaverit nivibus, nec color cedit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 4:3)
Livor et adverso maculae sub pectore nigrae Pectus adulterii labe carere negant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 521)
una fuit labes, cetera lactis erant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:194)
sit bene conveniens et sine labe toga:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:355)
nos quoque praeteritos sine labe peregimus annos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 252)

SEARCH

MENU NAVIGATION