라틴어 문장 검색

sic fit, ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint, opportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:3)
prodit enim se, quamlibet custodiatur, simulatio, nec unquam tanta fuerit loquendi facultas, ut non titubet atque haereat, quotiens ab animo verba dissentiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 35:2)
Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor erumpit, non aliter quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam tremunt genua dicturis, quorundam dentes colliduntur, lingua titubat, labra concurrunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 2:1)
Recte ergo facies, si non videris istos, qui quantum dicant, non quemadmodum quaerunt, et ipse malueris, si necesse est, ut P. Vinicius dicere, qui titubat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 9:1)
Inperfecta necesse est labent et modo prodeant, modo sublabantur aut succidant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 35:1)
Libet admirantem invictam constantiam viri inter publicas ruinas non labantis dicere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 71:5)
Dic, quid vitare debeam, quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem, quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque, procul a me repellam, quomodo par esse tot malis possim, quomodo istas calamitates removeam, quae ad me inruperunt, quomodo illas, ad quas ego inrupi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 21:2)
quid dextra dubio trepida consilio labat?
(세네카, 아가멤논 1:19)
nec tu, quamvis dura virago patiensque mali, poteris tantas flere ruinas, non quae verno mobile carmen ramo cantat tristis aedon Ityn in varios modulata sonos, non quae tectis Bistonis ales residens summis impia diri furta mariti garrula narrat, lugere tuam poterit digne conquesta domum, licet ipse velit clarus niveos inter olores Histrum cycnus Tanainque colens extrema loqui, licet alcyones Ceyca suum fluctu leviter plangente sonent, cum tranquillo male confisae credunt iterum pelago audaces fetusque suos nido pavidae titubante fovent;
(세네카, 아가멤논 12:5)
o cara salve terra, tibi tot barbarae dedere gentes spolia, tibi felix diu potentis Asiae Troia summisit manus, quid ista vates corpus effusa ac tremens dubia labat cervice?
(세네카, 아가멤논 14:3)
et cum descripsisset ingenti spiritu titubantem et inter cogitationem fratris occidendi concidentem, dixit:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 19:9)
cum uentum est in forum et desiit illos ad omnem gestum plausus excipere, aut deficiunt aut labant.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 2:8)
Conscientia vestra hoc loco titubat et illud superbum promissum numquam sapientem facti sui paenitere nec umquam emendare, quod fecerit, nec mutare consilium," Non mutat sapiens consilium omnibus his manentibus, quae erant, cum sumeret ;
(세네카, 행복론, Liber IV 164:5)
si paulum valetudo titubavit, non spem hominum excitari, sed metum ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 118:2)
Illa in primo fervore, cum maxime impatientes ferocesque sunt miseri, accessum Areo, philosopho viri sui, praebuit et multum eam rem profuisse sibi confessa est, plus quam populum Romanum, quem nolebat tristem tristitia sua facere, plus quam Augustum, qui subducto altero adminiculo titubabat nec luctu suorum inclinandus erat, plus quam Tiberium filium, cuius pietas efficiebat, ut in 1110 acerbo et defleto gentibus funere nihil sibi nisi numerum deesse sentiret.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION