라틴어 문장 검색

Nunc dicendum est quae sit Graeca nux.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 8:1)
Nux Graeca amygdale.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 8:5)
Nucem Graecam, ait, favumque adde quantum libet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 8:7)
— Molluscam nucem Super eius dixit inpendere tegulas.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 9:3)
Ecce Plautus nominat quidem, sed quae sit nux mollusca non exprimit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 10:1)
Mollusca haec nux est, ne quis forte inscius erret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 12:3)
Nux terentina dicitur quae ita mollis est ut vix adtrectata frangatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 13:1)
Item quod quidam Tarentinas oves vel nuces dicunt, quae sunt terentinae a tereno, quod est Sabinorum lingua molle:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 13:3)
Nux pinea hos nobis qui adpositi sunt nucleos dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 14:1)
Et, quia mala videmus admixta bellariis, post nuces de malorum generibus disserendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 1:1)
Secundum hanc definitionem Persicum, quod Suevius poeta superius inter nuces numerat, magis erit inter mala numerandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 1:3)
Illic videres frutice nobili caules Et utrumque porrum sessilesque lactucas Pigroque ventri non inutiles betas, Illic coronam pinguibus gravem turdis Leporemque laesum Gallici canis dente Nondumque victa lacteum faba porcum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII2)
Deposui soleas, adfertur protinus ingens Inter lactucas oxygarumque liber:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, L2)
Utere lactucis et mollibus utere malvis:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXIX1)
Subposita est blando numquam tibi tessera talo, Alea sed parcae sola fuere nuces.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI7)

SEARCH

MENU NAVIGATION