라틴어 문장 검색

estque tum scrotum et rotundum, et tactu laeve:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 5:3)
eo curiosius deducitur, quo minor laeviorque est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 12:5)
nisi, si laevior altera parte est, ut ea antecedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 13:2)
ab exteriore parte laevis, qua corpori jungitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 15:4)
Tum, si caput proximum est, demitti debet uncus undique laevis, acuminis brevis qui vel oculo, vel auri, vel ori, interdum etiam fronti recte injicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 4:4)
Igitur calvaria incipit ex interiore parte concava, extrinsecus gibba, utrimque laevis, et qua cerebri membranam contegit, et qua cute, capillum gignente, contegitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 1:3)
Infra cervicem vero summa costa contra humerum sita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 14:2)
Sub costis vero prioribus quinque, quas νόθασ Graeci nominant, breves tenuioresque, atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem versae, extremis abdominis partibus inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:2)
At a summa costa paulo interius, quam ubi ea media est, os excrescit, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curvatum, quod altera verticis parte modice intumescens, sustinet jugulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 16:5)
Neque enim aut moveri posset, nisi laevi inniteretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 21:2)
Item sive capitis, sive pectoris os, sive costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 5:5)
Lamina aenea est, firma, paulum resima, ab exteriore parte laevis;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 8:4)
et protinus considerandum est, lapide, an ligno, an ferro, an alio telo percussum sit, et hoc ipso laevi an aspero, mediocri an vastiore, vehementer an leviter;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 2:2)
Ubi specillum ad os venit, si nihil nisi laeve et lubricum occurrit, integrum id videri potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 3:1)
Fere vero inter quartum decimum et unum et vicesimum diem sanescunt maxilla, malae, jugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION