라틴어 문장 검색

praecipue convertit omnes subtractus Numida mortuo superincubanti Romano vivus naso auribusque laceratis, cum ille, manibus ad capiendum telum inutilibus, in rabiem ira versa laniando dentibus hostem exspirasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 621:1)
ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia, si qui evasissent aliqua, velut feras bestias per agros vagari et laniare et trucidare quodcumque obvium detur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 392:2)
ipse trium prae se iuvenum validorum scutis oppositis - ingens enim iam vis omnis generis telorum e inuris volabat - ad urbem succedit, hortatur, imperat quae in rem sunt, quodque ad accendendos militum animos intererat, testis spectatorque virtutis atque ignaviae cuiusque adest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 631:1)
et Capuae lupus nocte portam ingressus vigilem laniaverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 551:2)
priusquam consules praetoresque in provincias proficiscerentur, prodigia procurari placuit, quod aedes Vulcani Summanique Romae, et quod Fregenis murus et porta de caelo tacta erant, et Frusinone inter noctem lux orta, et Aefulae agnus biceps cum quinque pedibus natus, et Formiis duo lupi oppidum ingressi obvios aliquot laniaverant, Romae non in urbem solum sed in Capitolium penetraverat lupus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 374:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION