라틴어 문장 검색

Hausta vero ut non continuo lapsu per omne corpus succedentibus sibi foraminibus pervium ad imum usque descendant, et talia qualia accepta sunt egerantur, sed salutare officium digestionis expectent, secundae hoc cura virtutis est, quam Graeci, qui retentatrix est, vocant καθεκτικήν.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 15:1)
A vero enim lapsus est aliorum quattuor sensuum secutus exemplum, quia in audiendo et gustando et odorando atque tangendo nihil e nobis emittimus, sed extrinsecus accipimus quod sensum sui moveat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 5:3)
Fregit et Arctoo spumantem vertice Rhenum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:51)
Melius tranquilla sine armis Otia solus ages, sicut coelestia semper Inconcussa suo volvuntur sidera lapsu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:25)
Tunc qui Dardaniam tenet Oricon, et vagus altis Dispersus silvis Athamas, et nomine prisco Encheliae, versi testantes funera Cadmi, Colchis et Adriacas spumans Apsyrtis in undas, Et Penei qui rura colunt, quorumque labore Thessalus Aemoniam vomer proscindit Iolcon.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:10)
Qua Croeso fatalis Halys, qua vertice lapsus Rhipaeo Tanais diversi nomina mundi Imposuit ripis, Asiaeque et terminus idem Europae, mediae dirimens confinia terrae, Nunc huc, nunc illuc, qua flectitur, ampliat orbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:51)
Cruor altus in undis Spumat, et obducti concreto sanguine fluctus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:36)
fluvios non ille cruoris, Membrorumque videt lapsum, et ferientia terram Corpora:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:43)
Terribiles ratibus sustentant moenia cautes, Ioniumque furens rapido cum tollitur Austro, Templa domosque quatit, spumatque in culmina pontus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:9)
Tum quassae nutant turres, lapsumque minantur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:11)
Solus in alterius nomen cum venerit undae, Defendit Titaresos aquas, lapsusque superne Gurgite Penei pro siccis utitur arvis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:61)
primus chalybem fraenosque momordit, Spumavitque novis Lapithae domitoris habenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:73)
Nonne iuvat pulsum bellis cessisse, nec istud Prospectasse nefas, spumantes caede catervas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:39)
Prima ratem Cypros spumantibus accipit undis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:1)
Plurima tum volvit spumanti carmina lingua Murmure continuo, nec dant suspiria cursus Vulneris, aut minimum patiuntur fata tacere.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:63)

SEARCH

MENU NAVIGATION