라틴어 문장 검색

cetera lascivae faciant, concede, puellae, et siquis male vir quaerit habere virum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:363)
is mihi 'Lascivi' dixit 'praeceptor Amoris, duc, age, discipulos ad mea templa tuos, est ubi diversum fama celebrata per orbem
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 61:3)
a, quotiens lasciva pedes risisse mariti dicitur, et duras igne vel arte manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 75:2)
an fuit hoc ipsum, quod te, lasciva, iuvaret, ad tua victrices membra venire manus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 105:1)
nil nisi lascivi per me discuntur amores;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 6:3)
nota sit et Sappho (quid enim lascivius illa?)
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 67:2)
tum sumus incauti, studioque aperimur in ipso, nudaque per lusus pectora nostra patent;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 75:2)
lusus habet finem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 167:4)
Iam mihi deterior canis aspergitur aetas, iamque meos vultus ruga senilis arat . iam vigor et quasso languent in corpore vires, nec, iuveni lusus qui placuere, iuvant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 41)
saepe refert animus lusus gravitate carentes, seria cum liquida saepe peracta fide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 94)
dum damus arma tibi, dum te, lascive, docemus, haec te discipulo dona magister habet, scis tamen, et liquido iuratus dicere possis, non ine legitimos sollicitasse toros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 316)
numeris modo bella geris, numeris modo verba coerces, quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 834)
Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis, sicut erat lusu fessa, quievit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권240)
veste deus lusus fallentes lumina vestes non amat et nudos ad sua sacra vocat, adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas, inque suo noster pulvere currat equus, cornipedi Fauno caesa de more capella venit ad exiguas turba vocata dapes, dumque sacerdotes veribus transuta salignis exta parant, medias sole tenente vias, Romulus et frater pastoralisque iuventus solibus et campo corpora nuda dabant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권227)
caestibus et iaculis et misso pondere saxi brachia per lusus experienda dabant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권228)

SEARCH

MENU NAVIGATION