라틴어 문장 검색

nec erat idcirco non distincta narratio, quia laetitia permixta, inter haec otio diu 2 marcidis aliquid agere visum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 5:5)
illi marcida vina largiuntur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres12)
tu domino requies portusque senectae, tu modo deliciae, dulces modo pectore curae, non te barbaricae versabat turbo catastae, nec mixtus Phariis venalis mercibus infans compositosque sales meditataque verba locutus quaesisti lascivus enim tardeque parasti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus33)
laudaret gavisa sonum crinemque decorum fregisset rosea lasciva Thalia corona;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus50)
te Pietas oblita virum revocataque caelo Iustitia et gemina plangat Facundia lingua et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi, quis labor Aonios seno pede ducere cantus et quibus Arcadia carmen testudine mensis cura lyrae nomenque fuit quosque orbe sub omni ardua septena numerat Sapientia fama, qui furias regumque domos aversaque caelo sidera terrifico super intonuere cothurno, et quis lasciva vires tenuare Thalia dulce vel heroos gressu truncare tenores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum35)
Marcidus edomito bellum referebat ab Haemo Liber;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권295)
"o mihi desertae natorum dulcis imago, Archemore, o rerum et patriae solamen ademptae servitiique decus, qui te, mea gaudia, sontes exstinxere dei, modo quem digressa reliqui lascivum et prono vexantem gramina cursu?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권221)
marcida te fractis planxerunt Ismara thyrsis, te Tmolos, te Nysa ferax Theseaque Naxos et Thebana metu iuratus in orgia Ganges.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권336)
stupet insolito clangore Cithaeron marcidus et turres carmen non tale secutae, iam trepidas Bellona fores armataque pulsat limina, iam multo laxantur cardine Thebae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권147)
gaudent matresque nurusque Ogygiae, qualis thyrso bellante subactus mollia laudabat iam marcidus orgia Ganges, ecce per adversas Dircaei verticis umbras femineus quatit astra fragor, matresque Pelasgae decurrunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권383)
quam lasciva, quam festiva!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 2:5)
quam lascivus, quam amasius!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 3:2)
Quodsi sunt tragoediae et comoediae scelerum et libidinum auctrices1 cruentae et lascivae, impiae et prodigae, nullius rei aut atrocis aut vilis commemoratio melior est:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:3)
et ipse lasciuo superatus animo non me potui cohibere, sed, prohibente licet illo, ludentibus me miscui, et simul cursu equi contendere coepi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.13)
Nec lasciva soror dicatur plura bibisse Pocula vel plures emeruisse viros.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 935)

SEARCH

MENU NAVIGATION