라틴어 문장 검색

sicut illud ore excipere liceret, si iungas, lascivi carminis est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 365:5)
In universum autem, si sit necesse, duram potius atque asperam compositionem malim esse quam effeminatam et enervem, qualis apud multos et cotidie magis lascivissimis syntonorum modis saltat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 398:5)
propiores alii atque ad hoc, de quo loquimur, magis . lascivus quidem in herois quoque Ovidius et nimium amator sui, laudandus tamen in partibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 89:2)
rigidi vero et extenti, aut languidi et torpentes, aut stupentes, aut lascivi et mobiles, et natantes et quadam voluptate suffusi, aut limi et, ut sic , , aut poscentes aliquid pollicentesve nunquam esse debebunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 223:1)
splendida oratio et magis lasciua quam laeta.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 1:7)
Flauum Alfium auditorem suum, qui eandem rem lasciuius dixerat, obiurgauit.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 8:2)
Ut caelestia humanas manus effugiunt et ab his qui templa diruunt ac simulacra conflant nihil divinitati nocetur, ita quicquid fit in sapientem proterve, petulanter, superbe, frustra temptatur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 17:2)
facit enim protervos et audaces multique meliores ad ferrum fuere male sobrii ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 80:3)
Quare fers aegri rabiem et phrenetici verba, puerorum protervas manus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 157:6)
Numquid maiorem quam Diogeni philosopho Stoico, cui de ira cum maxime disserenti adulescens protervus inspuit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 218:2)
condita lascivi deducunt orgia mystae.
(세네카, 오이디푸스 6:23)
natum per omnis scilicet terras vagum Erycina mittit, ille per caelum volans proterva tenera tela molitur manu regnumque tantum minimus e superis habet:
(세네카, 파이드라 3:2)
Solamen annis unicum fessis, era, si tam protervus incubat menti furor, contemne famam - fama vix vero favet, peius merenti melior et peior bono.
(세네카, 파이드라 4:11)
Diva non miti generata ponto, quam vocat matrem geminus Cupido, [impotens flammis simul et sagittis] iste lascivus puer et renidens tela quam certo moderatur arcu!
(세네카, 파이드라 4:14)
te nemore abdito, cum Titan medium constituit diem, cingent turba licens Naides improbae, formonsos solitae claudere fontibus, et somnis facient insidias tuis [lascivae nemorum deae] Panas quae Dryades montivagos petunt, aut te stellifero despiciens polo sidus post veteres Arcadas editum currus non poterit flectere candidos.
(세네카, 파이드라 11:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION