라틴어 문장 검색

ita nec eques regius equiti par erat, insuetus ad stabilem pugnam, nec pedes concursator et vagus et prope seminudus genere armorum veliti Romano parmam gladiumque habenti pariterque et ad se tuendum et ad hostem petendum armato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 400:1)
et cum ager Heracleensis paluster omnis frequensque proceris arboribus benigne ad omne genus operum materiam suppeditabat, tum, quia refugerant intra moenia Aetoli, deserta quae in vestibulo urbis erant, tecta in varios usus non tigna modo et tabulas sed laterem quoque et caementa et saxa variae magnitudinis praebebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 275:1)
hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas quibus eminus utitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 269:1)
tertio die, cum auspicio operam dedisset, deinde immolasset, in quattuor partes divisas copias educit, duas, ut medio monte duceret, duas ab lateribus, ut adversus cornua Gallorum erigeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 323:2)
eodem anno Mutina et Parma coloniae civium Romanorum sunt deductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 659:2)
bina milia hominum in agro, qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona iugera Parmae, quina Mutinae acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 660:1)
coloriae Potentia et Pisaurum et Mutina et Parma deductae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha9)
et C. Claudius proconsul audita rebellione Ligurum praeter eas copias quas secum Parmae habebat subitariis collectis militibus exercitum ad fines Ligurum admovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 194:1)
levis armatura etiam per anfractus iugi procurrere et ab lateribus cum levi armatura conserere per iniqua atque aequa loca pugnam poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 44:1)
id tantum dissimile fuit, quod et in fronte extremi et ex lateribus soli non habebant super capita elata scuta, ne nudarent corpora, sed praetenta pugnantium more.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 115:1)
comminus stabilior et tutior aut parma aut scuto Ligustico Romanus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 449:2)
diu phalanx a fronte, a lateribus, ab tergo caesa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 531:1)
Nil mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruont.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 293)
Ain tu vero veteres lateres ruere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 295)
sed ubi sunt saxa quadrata sive silex seu caementum aut coctus later sive crudus, his erit utendum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION