라틴어 문장 검색

quod ubi vidit Flaccus, primos tumultus in agmine per centuriones stare omnes, suo quemque loco, et arma expedire iubendo sedavit, et sarcinis iumentisque in unum locum coactis copias omnes partim ipse partim per legatos tribunosque militum, ut tempus, ut locus postulabat, sine ulla trepidatione instruxit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 465:1)
quam trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo advehitur ad legionarios equites, et ni quid auxilii in vobis est, actum iam de hoc exercitu erit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 473:1)
visus et plurium et propior solito pulvis trepidationem in castris Romanis fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 628:1)
nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen compleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 669:1)
ibi vero clamor iubentium referre signa ruinae quoque prope similem trepidationem fecit, ut, si hostes intrare angustias ausi longius insecuti essent, magna clades accipi potuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 738:2)
et ab oppugnatoribus Meliboeae, cum in superioribus locis repente apparuisset, cum trepidatione multa relicta opera sunt ignisque iniectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 156:1)
sed cum iam forma lemborum haud dubia esset et concitatio remorum derectaeque in se prorae hostis adpropinquare aperuissent, tunc iniecta trepidatio est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 347:1)
Verum Ascalonitae et Arabes ex industria in latibulis montium qui ex adverso sunt copias suas abscondentes, praemiserunt viros in equis, lancea et sagittis peritissimos, ut cursu rapidissimo usque ad urbis januam advolantes viros urbis longius protraherent, donec in insidias incidentes undique eos circumvenirent, et a latibulis erumpentes nescios et incautos alios trucidarent, alios captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION