라틴어 문장 검색

Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:1)
Leonibus magister manum insertat, osculatur tigrim suus custos, elephantum minimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 41:2)
Non est per se magistra innocentiae solitudo nec frugalitatem docent rura, sed ubi testis ac spectator abscessit, vitia subsidunt, quorum monstrari et conspici fructus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 69:3)
Haec cogitatio nihil sordidum animo subsidere sinit, nihil humile, nihil crudele.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 29:1)
Unus est enim huius vitae fluctuantis et turbidae portus eventura contemnere, stare fidenter ac paratum tela fortunae adverso pectore excipere, non latitantem nec tergiversantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 22:1)
Quemadmodum ex amphora primum, quod est sincerissimum, effluit, gravissimum quodque turbidumque subsidit, sic in aetate nostra quod est optimum, in primo est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 25:1)
Scimus enim sub illo auro foeda ligna latitare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 9:3)
Modo uxorem vult habere, modo amicam, modo regnare vult, modo id agit, ne quis sit officiosior servus, modo dilatat se usque ad invidiam, modo subsidit et contrahitur infra humilitatem vere iacentium, nunc pecuniam spargit, nunc rapit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 21:6)
Quo latitat loco?
(세네카, 아가멤논 17:36)
itaque sic finiamus, ne in nostro saeculo culpa subsidat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 64:2)
sed cum subsedit cupiditas, cum impetus ille flagrantis animi, qui consilium fugat, cecidit, detes- tamur perniciosos malorum munerum auctores.
(세네카, 행복론, Liber II 55:4)
Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;
(세네카, 행복론, Liber IV 60:1)
Quare subsidere apud te munus meum non vis ?
(세네카, 행복론, Liber VI 200:4)
ut haec nimia et exprobratrix memoria subsideret, oblivisci eum, qui dedit, iussimus et plus imperando, quam praestari poterat, silentium suasimus.
(세네카, 행복론, Liber VII 115:5)
et ut nihil prodest, licet quantumlibet ingeras, si non subest quod excipiat ac servet, sic, nihil refert quantum temporis detur, si non est ubi subsidat, per quassos foratosque animos transmittitur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 59:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION