라틴어 문장 검색

Unde iudiciariis legibus divulsus ab senatu eques nisi ex avaritia, ut vectigalia rei publicae atque ipsa iudicia in quaestu haberentur?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 9:1)
Denique cur homines tantos natura parare non potuit, pedibus qui pontum per vada possent transire et magnos manibus divellere montis multaque vivendo vitalia vincere saecla, si non, materies quia rebus reddita certast gignundis, e qua constat quid possit oriri?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 8:7)
nam communibus inter se radicibus haerent nec sine pernicie divelli posse videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:15)
glutine materies taurino iungitur una, ut vitio venae tabularum saepius hiscant quam laxare queant compages taurea vincla.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:3)
Sic enim ferias prae omni negotio fetas commodi senserimus, non animum, ut dicitur, remittentes (nam remittere, inquit Musonius, animum quasi amittere est) sed demulcentes eum paulum, atque laxantes iocundis honestisque sermonum inlecta­tionibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 12:1)
Sed et sudore nimio vel laxato ventre defessis vinum ingerunt, ut in utroque morbo constringat meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 7:1)
atque ita laxatis spiramentis effluit tabes faeculenta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:3)
quae ut corpus infundat, omnes eius aperit et laxat meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 26:2)
totaque discors Machina divulsi turbabit foedera mundi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:31)
Sic postquam fatus, et ipsi In bellum prono tantum tamen addidit irae, Accenditque ducem, quantum clamore iuvatur Eleus sonipes, quamvis iam carcere clauso Immineat foribus, pronusque repagula laxet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:83)
Ora ferox Siculae laxavit Mulciber Aetnae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:12)
Si rursus tellus, pulsu laxata tridentis Aeolii, tumidis immittat fluctibus Eurum, Quamvis icta novo, ventum tenuere priorem Aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro, Vindicat unda Notum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:9)
Fatur, et adstrictis laxari vincula palmis Imperat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:46)
in multas laxantur Tartara poenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:7)
Et iam diductis extendunt cornua proris, Diversaeque rates laxata classe receptae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION