라틴어 문장 검색

Credi virgine castior pudica Et frontis tenerae cupis videri, Cum sis inprobior, Malisiane, Quam qui compositos metro Tibulli In Stellae recitat domo libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, VI1)
Hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum, Temperat ambrosias cum tua cura dapes Et bonus aetherio laxatur nectare Caesar Ingentique tenet pocula parca manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, VIII2)
Dum novus est nec adhuc rasa mihi fronte libellus, Pagina dum tangi non bene sicca timet, I puer et caro perfer leve munus amico, Qui meruit nugas primus habere meas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, X1)
Paulum seposita severitate, Dum blanda vagus alea December Incertis sonat hinc et hinc fritillis Et ludit tropa nequiore talo, Nostris otia commoda Camenis, Nec torva lege fronte, sed remissa Lascivis madidos iocis libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIV2)
Saepe meos laudare soles, Auguste, libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXVII1)
Obstat, care Pudens, nostris sua turba libellis Lectoremque frequens lassat et implet opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXIX1)
Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis, Esse puta solum:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXIX6)
Quod cupis in nostris dicique legique libellis Et nonnullus honos creditur iste tibi, Ne valeam, si non res est gratissima nobis Et volo te chartis inseruisse meis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXI1)
A nostris procul est omnis vesica libellis, Musa nec insano syrmate nostra tumet.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIX3)
Exigis, ut donem nostros tibi, Quinte, libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXII1)
Hos quoque commenda Venuleio, Rufe, libellos, Inputet et nobis otia parva roga, Immemor et paulum curarum operumque suorum Non tetrica nugas exigat aure meas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXII1)
Si vis auribus Atticis probari, Exhortor moneoque te, libelle, Ut docto placeas Apollinari.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVI1)
Ohe, iam satis est, ohe, libelle, Iam pervenimus usque ad umbilicos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXIX1)
Iam lector queriturque deficitque, Iam librarius hoc et ipse dicit 'Ohe, iam satis est, ohe, libelle.'
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXIX3)
Tu, quem nequitiae procaciores Delectant nimium salesque nudi, Lascivos lege quattuor libellos:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, II2)

SEARCH

MENU NAVIGATION