라틴어 문장 검색

Est et omnis femina virlingosa, quia nulla est quae suam noverit a maledictis compescere linguam, et quae pro unius ovi amissione die tota velut canis latrando non clamaret et totam pro re modica viciniam non turbaret.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 41:1)
Sic olim Alcides, immania membra Leonis Instratus spoliis, vasta se mole ferebat, Evandri amplexus dextramque adjungere dextrae
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 9:6)
hic membra leonis Hispida mentitur, tortisque comantia flammis Colla quatit, rutilasque jubas;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 17:3)
Ab huius igitur operis arceantur ingressu qui, solam sensualitatis insequentes imaginem, rationis non appetunt ueritatem, ne sanctum canibus prostitutum sordescat, ne porcorum pedibus conculcata margarita depereat, ne derogetur secretis, si eorum magestas diuulgetur indignis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:10)
Hic ardet Cancer, urit Leo, Virgo resultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:11)
"O iuuenis cui terra fauet, cui militat ether, Cui Deus arridet, celum famulatur, et omnis Applaudit mundus, et totus supplicat orbis, Reliquiis belli, que uix et forte supersunt, Parce nec in uitulos deseuiat ira leonis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:16)
Lapis primus, noctis frigus in luminis incendio pati jubeat exsilium, in quo, ut faceta picturae loquebantur mendacia, leonis effigiata fulminabat effigies.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:37)
Illic perdix nunc aeriae potestatis insultus, nunc venatorum sophismata, nunc canum [0436C] latratus propheticos abhorrebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:106)
Illic canis marinus, cum latrabili sui nominis aequivocatione, nullis indulgendo latratibus, sui generis lepores maris venabatur in saltibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:122)
Illic leo, rugitus carmina auribus natorum immurmurans, in illis vitae suscitabat igniculum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:154)
Illic aper dentis armatura fulmineus, mortem propriam canibus multiplici vendebat in vulnere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:160)
Si quos in titulos alienae famae detractionum latratibus videas indulgere, a grege latrantium canum te excipias, aut admonitionis objecto, detrahentes linguas hebetes, corrosionis dentes conteras, detractionum demordeas morsus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:3)
Hujus pestilentia percutiuntur principum laterales, palatini canes, adulationis artifices, fabri laudum, figuli falsitatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:2)
Sed et canes in venatoria arte laudabiles inter manus magistrorum exstinguebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:11)
state viriliter, insurgite contra hos canes remordaces.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION