라틴어 문장 검색

Hic duo decurrunt fluuii quos diuidit ortus Dissimilis, dispar uultus, diuersa coloris Forma, sapor uarius, distans substancia fontis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:19)
Pars moritur quam pallor habet, qua gracia uultus Expirat, languet facies et forma liquescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:13)
Quid leuitas ubi res stabilis?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:8)
Eius in auxilium iurant Periuria, spondet Falsus Amor, Leuitas animi, Lasciuia mendax, Insipidus Dulcor, sapidus Dolor, egra Voluptas, Prosperitas adversa, locus lugubris, amara Gaudia, Paupertas diues, Opulencia pauper.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:13)
morum Forma, pudicitiae norma, pudoris amor!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:8)
Quamvis femineae speciei supplicet omnis Forma viri, semper hujus honore minor;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:21)
Spernitur ipsa tamen, quamvis decor ille peroret Et formae deitas disputet esse deam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:23)
Illic ursa, per portas narium fetus enixa deformes, ipsos stylo linguae crebrius delambendo monetans, meliorem ducebat in formam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:155)
Illic forma rosae, picta fideliter, A vera facie devia paululum, Aequabat proprio murice purpuram, Telluremque suo sanguine tinxerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:1)
qui formae formositatem venerea deformitate deformant, qui pulchritudinis colorem, fusco adulterini cupidinis colore decolorant:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:36)
Me igitur tanquam sui vicariam, rerum generibus sigillandis monetariam destinavit, ut ego in propriis incudibus rerum effigies commonetans, ab incudis forma conformatum deviare non sinerem, sed mei operante solertia, ab exemplaris vultu, nullarum naturarum dotibus defraudata exemplati facies nullatenus deviaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:17)
Thersites Paridem forma mendicat, Adonim Davus, et in Davum totus Adonis abit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:14)
In quem non poterit probitas, prudentia, formae Gratia, fluxus opum, nobilitatis apex.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:28)
Sic urtica rosis, alga hyacinthis, Argento scoria, murice fucus [0461B] Formae pauperiem palliat, ut sic Interdum redimant crimina vultus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:7)
Ejus formae specialis insignitas, habitus [0475A] specificati curialitas, gestus individualitas, Largitatis dum promulgarent adventum, nomen in salutatione resultans, ejusdem rei fidem a nube dubitationis excepi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION