라틴어 문장 검색

Tunc Mychon quidam nobilis oppidanus et potens, captus in suburbano lapsusque, antequam vinciretur, quia pedibus aeger evadere penitus vetabatur, in puteum aquis vacuum sese coniecit, unde costa diffracta levatus a barbaris, ductusque prope portas, coniugis miseratione redemptus est, et ad pinnas muri fune sublatus post biduum interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 14:1)
Inter hos Nervi mediterranea incolunt loca, vicini verticibus celsis, quos praeruptos geluque torpentes, aquilones adstringunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 14:1)
Postera die corpus ipsius levatum flumine et caput eius incisum in urbem perlatum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 4장 4:4)
Senatum Romanum et populum tuitus est, ut etiam ei imagines per diversa loca in urbe Roma levarentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 9장 6:2)
neque pugnaturi neque arma levaturi sunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 154)
Ne mihi torpentem sopiret inhercia sensum, In quo peruigilet, mens mea mouit opus.
(ANONYMUS NEVELETI, Incipit Esopus 1:8)
Quem sua facta premunt, cur aliena leuant?
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:10)
Torpes mersa cauis, leuitas michi queritur alis.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:2)
torpet altera turba metu.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:5)
In stomachi fundo torpet obitque calor, Victa fame natura fugit, uis arida fauces Obserat et solitum non sinat ire cibum.
(ANONYMUS NEVELETI, De uentre et membris 59:9)
cui ego fidem arbitratus causam diuini morbi esse, cum illa pestis in caput redundauit, haudquaquam uideor de nihilo percontatus, an esset mulieri illi caput graue, ceruix torpens, tempora pulsata, aures sonorae.
(아풀레이우스, 변명 49:2)
mulier sancte pudica, tot annis uiduitatis sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et diutino situ uiscerum saucia, uitiatis intimis uteri saepe ad extremum uitae discrimen doloribus obortis exanimabatur.
(아풀레이우스, 변명 67:3)
"Itaque maturius quieti nos reponamus et somno levata lassitudine noctis antelucio aufugiamus istinc quam pote longissime."
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:5)
"passim trucidatos per medias plateas videbis iacere, nec praesidis auxilia longinqua levare civitatem tanta clade possunt."
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:9)
"Psychen autem paventem ac trepidam et in ipso scopuli vertice deflentem mitis aura molliter spirantis Zephyri, vibratis hinc inde laciniis et reflato sinu, sensim levatam suo tranquillo spiritui vehens paulatim per devexa rupis excelsae, vallis subditae florentis caespitis gremio leniter delapsam reclinat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:62)

SEARCH

MENU NAVIGATION