라틴어 문장 검색

dissuasimus nos, sed nihil de me, de Scipione dicam libentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:2)
itaque intellegens dicendi existimator, non adsidens et adtente audiens, sed uno aspectu et praeteriens de oratore saepe iudicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:1)
et, si de 30 aliis minus, de duobus tamen quos a te scio laudari solere, Caesare et Marcello, audirem non minus libenter quam audivi de eis qui fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 1:3)
eo- demque tempore, cum princeps Academiae Philo cum Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque venisset, totum ei me tradidi admirabili quodam ad philosophiam studio concitatus, in quo hoc etiam commorabar attentius - etsi rerum ipsarum varietas et magnitudo summa me delectatione retinebat - quod tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 3:4)
Post a me Asia tota peragrata est tum summis quidem oratoribus, quibuscum exercebar ipsis libentibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 7:3)
an, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur inter principes civitatis, P. Scaevolam M'. que Manilium, ab iisque M. Brutus dissentiet - quod et acutum genus est et ad usus civium non inutile, nosque ea scripta reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et legemus - , haec, quae vitam omnem continent, neglegentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 16:1)
sed cum ea, quae praeterierunt, acri animo et attento intuemur, tum fit ut aegritudo sequatur, si illa mala sint, laetitia, si bona.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 74:4)
Ego quoque, inquit, didicerim libentius si quid attuleris, quam te reprehenderim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 11:6)
Ego autem tibi, Piso, assentior usu hoc venire, ut acrius aliquanto et attentius de claris viris locorum admonitu cogitemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 6:4)
quem enim ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere quaedam describit attentius, ne patriam captam esse senserit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 69:1)
praebebo igitur ego me tibi vicissim attentum contra Stoicos auditorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 2:3)
Nam quos ab hominibus pervenisse dicis ad deos, tu reddes rationem quem ad modum id fieri potuerit aut cur fieri desierit, et ego discam libenter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 41:3)
postremo a parco patre quod sumas, quanto dissipes libentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 74:2)
quod assequemur, si cavebimus, ne in perturbationes atque exanimationes incidamus, et si attentos animos ad decoris conservationem tenebimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 168:4)
Ut, si qui, cum causam sit acturus, in itinere aut in ambulatione secum ipse meditetur, aut si quid aliud attentius cogitet, non reprehendatur, at hoc idem si in convivio faciat, inhumanus videatur inscitia temporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION