라틴어 문장 검색

"in commune, nisi fallor, conpendium protuli, ut examine scrupuloso nostram sententiam non eloquentiae tumore, sed rerum ipsarum soliditate libremus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 15장 2:3)
ista enim flagitia Democriti sive etiam ante Leucippi, esse corpuscula quaedam levia alia aspera, rutunda alia, partim autem angulata et hamata, curvata quaedam et quasi adunca, ex iis effectum esse caelum atque terram nulla cogente natura sed concursu quodam fortuito - hanc tu opinionem C. Vellei usque ad hanc aetatem perduxisti, priusque te quis de omni vitae statu quam de ista auctoritate deiecerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 66:2)
inde est indagatio nata initiorum et tamquam seminum, unde essent omnia orta generata concreta, quaeque cuiusque generis vel inanimi vel animantis vel muti vel loquentis origo, quae vita, qui interitus quaeque ex alio in aliud vicissitudo atque mutatio, unde terra et quibus librata ponderibus, quibus cavernis maria sustineantur, qua omnia delata gravitate medium mundi locum semper expetant, qui est idem infimus in rutundo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 69:3)
ex altera axis parte addendo materiam novam, qua mons inter movendum libretur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 74:35)
"crimina vasis librat in antithetis, doctas posuisse figuras laudatur:"
(페르시우스, 풍자, satire 160)
Negavit hoc Eumolpus fieri posse, quia magna inquit navigia portubus se curvatis insinuant, nec tam cito fratrem defecisse veri simile erit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:15)
Annectitur angulo cubiculum in hapsida curvatum, quod ambitum solis fenestris omnibus sequitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 8:1)
Stabiis erat diremptus sinu medio - nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur -;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:1)
tunc admirante nullo, illaudatus inglorius subit portum, at cum stridunt funes curvatur arbor gubernacula gemunt, tunc ille clarus et dis maris proximus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 4:2)
Verum et haec et alia multo sagacius conquiret explorabitque librator, quem plane, domine, debes mittere, ut polliceris.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 5:1)
Omnes, quae liquido libratis in aere cursus, Tu tamen ante alios, turtur amice, dole!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 66)
Nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 318)
inde sibi factas umeris accommodat alas, perque novum timide corpora librat iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:56)
flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:139)
plenaque curvato pandere vela sinu, pertinet ad faciem rabidos compescere mores:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 106:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION