라틴어 문장 검색

carminis huius opus causas exponere, quare vilis anus populos ad sua liba vocet, ante tuos ortus arae sine honore fuerunt, Liber, et in gelidis herba reperta focis, te memorant Gange totoque Oriente subacto primitias magno seposuisse Iovi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권483)
nomine ab auctoris ducunt libamina nomen libaque, quod sanctis pars datur inde focis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권485)
liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권486)
ut satyri levisque senex tetigere saporem, quaerebant flavos per nemus omne favos, audit in exesa stridorem examinis ulmo, aspicit et ceras dissimulatque senex;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권490)
melle pater fruitur, liboque infusa calenti iure repertori candida mella damus, femina cur presset, non est rationis opertae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권496)
venerat ad sacras et dea flava dapes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권290)
ure mares oleas taedamque herbasque Sabinas, et crepet in mediis laurus adusta focis, libaque de milio milii fiscella sequatur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권500)
"quae precor eveniant, et nos faciemus ad annum pastorum dominae grandia liba Pali."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권520)
Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron semivir et flavi corpore mixtus equi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권233)
aura sinus implet, flavos movet aura capillos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권381)
"donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta detulerit flavis in mare Thybris aquis, non mihi dentosa crinem depectere buxo, non ungues ferro subsecuisse licet, non tetigisse virum, quamvis Iovis ille sacerdos, quamvis perpetua sit mihi lege datus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권152)
hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti sceptriferas Servi templa dedisse manus, quae dea sit, quare famulas a limine templi arceat (arcet enim) libaque tosta petat, Bacche, racemiferos hedera redimite capillos, si domus illa tua est, dirige vatis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권311)
liba sua properata manu Tegeaca sacerdos traditur in subito cocta dedisse foco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권343)
nunc quoque liba iuvant festis Matralibus illam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권344)
nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권418)

SEARCH

MENU NAVIGATION