라틴어 문장 검색

Verbera securi solitus leo ferre magistri Insertamque pati blandus in ora manum Dedidicit pacem subito feritate reversa, Quanta nec in Libycis debuit esse iugis.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXV1)
omnes gelidis quicumque lacernis Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXVIII10)
Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam, Quae Lacedaemonium barbara nomen habet, Sordida, sed gelido non aspernanda Decembri Dona, peregrinam mittimus endromida:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIX1)
Hos fastus animosque dat Sabello Farris semodius fabaeque fresae, Et turis piperisque tres selibrae, Et Lucanica ventre cum Falisco, Et nigri Syra defruti lagona, Et ficus Libyca gelata testa Cum bulbis cocleisque caseoque.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI3)
Herculeos colles gelida vos vincite bruma, Nunc Tiburtinis cedite frigoribus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LVII4)
Vos nunc omnia parva qui putatis, Centeno gelidum ligone Tibur Vel Praeneste domate pendulamque Uni dedite Setiam colono, Dum me iudice praeferantur istis Iuli iugera pauca Martialis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV9)
Astra polumque dedit, quamvis obstante noverca, Alcidae Nemees terror et Arcas aper Et castigatum Libycae ceroma palaestrae Et gravis in Siculo pulvere fusus Eryx, Silvarumque tremor, tacita qui fraude solebat Ducere non rectas Cacus in antra boves.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXV1)
Umida qua gelidas summittit Trebula valles Et viridis cancri mensibus alget ager, Rura Cleonaeo numquam temerata leone Et domus Aeolio semper amica Noto, Te, Faustine, vocant:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXI1)
Cum coleret puros pauper Telesinus amicos, Errabat gelida sordidus in togula:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, L1)
Quamvis lassa, tuos quaerebant lumina vultus Atque erat in gelido plurimus ore Pudens.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LVIII2)
Possideat Libycas messis Hermumque Tagumque, Et potet caldam, qui mihi livet, aquam.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXVI4)
Raucae chortis aves et ova matrum Et flavas medio vapore Chias Et fetum querulae rudem capellae Nec iam frigoribus pares olivas Et canum gelidis holus pruinis De nostro tibi missa rure credis?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXI1)
Parvaque cum canis venerunt cottana prunis Et Libycae fici pondere testa gravis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIII4)
Si gelidum collo nectit Cadilla draconem, Luscinio tumulum si Telesilla dedit:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXVII4)
Esse queror gelidasque mihi tritasque lacernas:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCII6)

SEARCH

MENU NAVIGATION