라틴어 문장 검색

deinde fasce sarmentorum incenso, cum iam ignis in favillam reddit, ferventi cineri bos cogitur insistere, ac pice liquida cum oleo vel axungia cornua eius linuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 2:3)
nam animal ipsum oleo mersum necatur, et cum imputruit, conteritur, eoque medicamine morsus muris aranei linitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 5:2)
Vel si antequam tumor discuteretur, in suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina collectionem resecare, et quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:2)
Verum vulnera eius sarmenticio cinere cum argenti spuma linenda sunt, abstinendusque eo die ab humore, et exiguo cibo alendus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 3:5)
Placet etiam pice liquida et cinere cum exiguo oleo ulcera ipsa post triduum linere, quo et celerius cicatricem ducant, nec a muscis infestentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 4:2)
Rursus si equa marem non patitur, detrita scilla naturalia eius linuntur, quae res accendit libidinem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 10:2)
Lassitudini quies remedio est, ita ut in fauces oleum vel adeps vino mixta infundatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 3:4)
Si armos laeserit, aut sanguinem demiserit,medio fere in utroque crure venae solvantur, et thuris polline cum eo qui profluit sanguine immixto, armi linantur, et ne plus iusto exanimetur, stercus ipsius iumenti fluentibus venis admotumfasciis obligetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 6:2)
Nonnunquam, si haec permanent, paribus ponderibus mixtis nitro et scisso alumine cum aceto linuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 2:2)
Mox decocto ac trito sale cum adipe defricatur, dum sanguis emanet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 1:2)
Praecipue tamen huic noxae salutaris est adeps marini vituli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 2:1)
Lassae et aestuanti mulae adeps in fauces demittitur,vinumque in os suffunditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 4:5)
Subluvies et intertrigo pice per se liquida, vel alumine et sulfure atque aceto mixtis litae curentur, vel tenero punico malo, prius quam grana faciat, cum alumine pinsito, superfusoque aceto vel aeris rubigine infriata,vel combusta galla cum austero vino levigata et inlita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 12:1)
Mox ulcera lavantur aceto, et tunc pice liquida cum adipe suilla perlinuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 22:3)
Quod si ulceribus iam praeoccupatae fuerint, coctam picem liquidam suillae adipi mixtam 9 vulneribus stillari conveniet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 13장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION