라틴어 문장 검색

Commodum est etiam, lino quotidie ventrem metiri, et, qua comprehendit alvum, notam imponere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 8:3)
Imponendum vero in eum crebrius sinapi, cutem erodat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 10:3)
Prodest etiam torpentis membri summam cutem exasperasse, vel urticis caesam, vel imposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec removeantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 5:1)
resina subinde tempora pervellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent, ante linteolo subjecto, ne vehementer arrodat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 8:9)
deinde imponere sinapi sic, ut exulceret;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 9:3)
sinapi manducare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, III [2] . De morbo qui circa faciem nascitur. 3:5)
eodemque tempore affectis oris partibus ceratum, integris idem sinapi, donec arrodat, imponere Cibus aptissimus ex media materia est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, III [2] . De morbo qui circa faciem nascitur. 3:6)
manducare, quae sunt acerrima, id est sinapi, allium, cepam;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT IV [2]. De resolution linguae. 1:6)
eadem ferramentis, aut sinapi adurenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 5:7)
vel porri, vel marrubii succus, vel nuces graecae cum tragacantho contritae et cum passo mixtae, vel lini semen contritum et cum dulci vino mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, IX De faucium exulceratione. 2:8)
sinapi ex parte exteriore faucibus impositum, donec leviter exulceret;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 2:3)
Recte etiam sinapi ex aceto super pectus imponitur, ulcera pustulasque excitet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 2:6)
tinctae in aceto lactucae intubique, ex eodem betae, ex sinapi asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aves macrae, ejusdem generis venatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 2:3)
fit ex lini et nasturtii semine, quo vinum et oleum adjicitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:3)
fit ex sinapi, cui sevi hircini a renibus quarta pars ponderis adjicitur, teriturque in sole, et protinus imponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION