라틴어 문장 검색

ac veluti pueris absinthia taetra cum dare , prius oras circum aspirant mellis dulci liquore, et quae sequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 7:3)
gratior nullus liquor tinxisset aras;
(세네카, Hercules Furens 13:13)
Illius stetit ad modos torrentis rapidi fragor, oblitusque sequi fugam amisit liquor impetum;
(세네카, Hercules Oetaeus 16:2)
libat et niveum insuper lactis liquorem, fundit et Bacchum manu laeva canitque rursus ac terram intuens graviore manes voce et attonita citat.
(세네카, 오이디푸스 7:27)
hactenus fundent levem oculi liquorem?
(세네카, 오이디푸스 12:23)
musco tenaci pectus ac palear viret, longum iubente spargitur fuco latus;
(세네카, 파이드라 15:21)
cernis ut fontis liquor
(세네카, Thyestes 110:1)
non tura desunt, non sacer Bacchi liquor
(세네카, Thyestes 701:1)
Non cognoscitis quia sapientia est in homine sicut muscus et ambra?
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:7)
Et ecce illa lavata et uncta musco levansque oculos et videns maritum cucurrit et accepit illum per capillos et barbam et ait:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:49)
at tu, seu mollis qua tendit Ionia, seu qua Lydia Pactoli tingit arata liquor, seu pedibus terras seu pontum remige carpes, ibis et accepti pars eris imperii:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 615)
nam sive optatam mecum trahit illa quietem, seu facili totum ducit amore diem, tum mihi Pactoli veniunt sub tecta liquores, et legitur Rubris gemma sub aequoribus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 145)
cuius ut accensae Dryades candore puellae miratae solitos destituere choros prolapsum et leviter facili traxere liquore, tum sonitum rapto corpore fecit Hylas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2019)
terra prius falso partu deludet arantis, et citius nigros Sol agitabit equos, fluminaque ad caput incipient revocare liquores, aridus et sicco gurgite piscis erit, quam possim nostros alio transferre dolores:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1523)
vel tu Tantalea moveare ad flumina sorte, ut liquor arenti fallat ab ore sitim;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 173)

SEARCH

MENU NAVIGATION