라틴어 문장 검색

Ecce avia aut metuens divum matertera cunis exemit puerum, frontemque atque uda labella infami digito et lustralibus ante salivis expiat, urentis oculos inhibere petita;
(페르시우스, 풍자, satire 232)
haec cedo ut admoveam templis, et farre litabo.
(페르시우스, 풍자, satire 259)
sed nullo ture litabis, haereat in stultis brevis ut semuncia recti, haec miscere nefas;
(페르시우스, 풍자, satire 557)
' Hinc scies inquit Eumolpus Epicurum esse hominem divinum, qui eiusmodi ludibria facetissima ratione condemnat . . . ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiavit,quis inquit prohibet navigium scrutari, ne videamur divinae mentis opera damnare?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 104:6)
Ad summam, adhuc patrimonii mei reliquias olent . . . itaque ut tutela navis expiaretur, placuit quadragenas utrique plagas imponi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:7)
Itaque taedio fatigatus rogo inquam expiare manus pretio liceat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:10)
Ille autem affirmat coniugem esse adulteram Et insitivos significari liberos, Sed expiari posse maiore hostia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et rusticus.5)
Levia haec et transeunda, illa memoranda quod nomine Pallantis senatus - nec expiata postea curia est -, Pallantis nomine senatus gratias agit Caesari, quod et ipse cum summo honore mentionem eius prosecutus esset et senatui facultatem fecisset testandi erga eum benevolentiam suam.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 5:1)
Quem errorem magnis documentis expiavit, in summum periculum adducta.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 1:2)
Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus, pontifices, forda sacra litate bove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권441)
Talia convexum per iter memorante Sibylla sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem Troius Aeneas sacrisque ex more litatis litora adit nondum nutricis habentia nomen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 23:1)
Victima nulla litat magnosque instare tumultus fibra monet, caesumque caput reperitur in extis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 71:6)
forte litans Hecaten placabat sanguine multo;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3146)
O Nazarene, lux Bethlem, verbum Patris, quem partus alvi virginalis protulit, adesto castis, Christe, parsimoniis, festumque nostrum rex serenus aspice, ieiuniorum dum litamus victimam.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium1)
nil hoc profecto purius mysterio, quo fibra cordis expiatur vividi, intemperata quo domantur viscera, arvina putrem ne resudans crapulam obstrangulatae mentis ingenium premat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium2)

SEARCH

MENU NAVIGATION