라틴어 문장 검색

bilicem loricam 'li' longa est et accentum habet, sicut 'bifilum' 'fi' producitur, quia et 'fila' et 'licia' dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3753)
loricaque tergo est quare tergo tantum, cum totum ambiat corpus?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4322)
at quia latus clipeo dixerat tectum, supererat ut tergum lorica muniret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4323)
'in usum' autem 'castrorum' ideo dixit, quia de ciliciis et poliuntur loricae et teguntur tabulata turrium, ne iactis facibus ignis possit adhaerere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3132)
scilicet Aiaci coniunx ornata venires, cui tegumen septem terga fuere boum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 23:3)
serpens sine vulnere mansit loricaeque modo squamis defensus et atrae duritia pellis validos cute reppulit ictus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 8:4)
Dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam misit in adversum Lycia de plebe Menoeten loricamque simul subiectaque pectora rupit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 14:1)
sic ait, et stridens sequitur convicia pinus per teneros crispata notos, et certa sub ipsum defertur stomachum rectoque inliditur ictu, sed resilit duro loricae excussa repulsu.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 130)
Quae postquam vates sic ore effatus amico est, dona dehinc auro gravia sectoque elephanto imperat ad navis ferri, stipatque carinis ingens argentum, Dodonaeosque lebetas, loricam consertam hamis auroque trilicem, et conum insignis galeae cristasque comantis, arma Neoptolemi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 19:1)
dira inluvies inmissaque barba, consertum tegumen spinis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 25:4)
At qui deinde locum tenuit virtute secundum, levibus huic hamis consertam auroque trilicem loricam, quam Demoleo detraxerat ipse victor apud rapidum Simoënta sub Ilio alto, donat habere viro, decus et tutamen in armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:5)
Hic galeam tectis trepidus rapit, ille frementis ad iuga cogit equos clipeumque auroque trilicem loricam induitur fidoque accingitur ense.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:21)
Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis, terribili impexum saetacum dentibus albis indutus capiti, sic regia tecta subibat, horridus, Herculeoque umeros innexus amictu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 28:4)
Ille, deae donis et tanto laetus honore, expleri nequit atque oculos per singula volvit miraturque interque manus et bracchia versat terribilem cristis galeam flammasque vomentem fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem sanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes solis inardescit radiis longeque refulget;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 25:5)
Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum, tum Bitian ardentem oculis animisque frementem non iaculo, neque enim iaculo vitam ille dedisset, sed magnum stridens contorta phalarica venit, fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga nec duplici squama lorica fidelis et auro sustinuit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION