라틴어 문장 검색

nam sic et ostendit lucidissime causam et nihil fecit altero supervacuum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 262:3)
et divisa autem et simplex propositio, quotiens utiliter adhiberi potest, primum debet esse aperta atque lucida (nam quid sit turpius, quam id esse obscurum ipsum, quod in eum solum adhibetur usum, ne sint cetera obscura?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 276:1)
atque ut a notissimo exemplo, quo sit res lucidior, non recedamus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 149:3)
nam emendate quidem ac lucide dicentium tenue praemium est, magisque ut vitiis carere quam ut aliquam magnam virtutem adeptus esse videaris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 65:2)
philistus quoque meretur, qui turbae quamvis bonorum post eos auctorum eximatur, imitator Thucydidis et ut multo infirmior ita aliquatenus lucidior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 75:2)
quapropter milii falli multum videntur, qui solos esse Atticos credunt tenues et lucidos et significantes sed eloquentiae frugalitate contentos ac semper manum intra pallium continentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 187:1)
medius modus et translationibus crebrior et figuris erit iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis dulcis, lenior tamen ut amnis lucidus quidem sed utrinque ripis inumbratus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 226:1)
Ignis sit, an aliquid igne lucidius ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 19:9)
aut in meliorem emittitur vitam lucidius tranquilliusque inter divina mansurus aut certe sine ullo futurus incommodo sui naturae remiscebitur et revertetur in totum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 16:2)
Cubiculum lucidum dicimus, hoc idem obscurissimum est nocte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 13:4)
Nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittat ebur, molles sua tura Sabaei?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 20:4)
Non sic Libycis syrtibus aequor furit alternos volvere fluctus, non Euxini turget ab imis commota vadis unda nivali vicina polo, ubi caeruleis immunis aquis lucida versat plaustra Bootes, ut praecipites regum casus Fortuna rotat.
(세네카, 아가멤논 2:4)
Qualis discutiens fugientia Lucifer astra aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris, qualis cum primum tenebris Aurora solutis induxit rubicunda diem, Sol aspicit orbem lucidus, et primos a carcere concitat axes:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:30)
nives ut Eurus solvit aut tepidus Notus, quas vere primo lucidus perdit Mimans, utque evolutos frangit Ionio salo opposita fluctus Leucas et lassus tumor in litore ipso spumat, aut caelestibus aspersa tepidis tura laxantur focis, sic languet omne vellus et perdit comas.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:12)
te matres, avide te cupiunt nurus quamprimum radios spargere lucidos.
(세네카, 메데아 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION