라틴어 문장 검색

convenisse recenti dolori luctum et ex maerore solacia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 6장5)
'nam si legatus officii terminos, obsequium erga imperatorem exuit eiusdemque morte et luctu meo laetatus est, odero seponamque a domo mea et privatas inimicitias non vi principis ulciscar:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장4)
Idem annus alio quoque luctu Caesarem adficit alterum ex geminis Drusi liberis extinguendo, neque minus morte amici.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장1)
Tot luctibus funesta civitate pars maeroris fuit quod Iulia Drusi filia, quondam Neronis uxor, denupsit in domum Rubellii Blandi, cuius avum Tiburtem equitem Romanum plerique meminerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 27장1)
igitur accusata in senatu, quamquam genua patrum advolveretur luctumque communem et magis imbecillum tali super casu feminarum animum aliaque in eundem dolorem maesta et miseranda diu ferret, urbe tamen in decem annos prohibita est, donec minor filius lubricum iuventae exiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 49장4)
sibi promissa legum diu expectata in ludibrium verti, quando quis sine sollicitudine parens, sine luctu orbus longa patrum vota repente adaequaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 19장4)
neque infamia Paeti angebatur, quod eo maxime patuit quia filio eius tribuno ducere manipulos atque operire reliquias malae pugnae imperavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장5)
cruentamque cervicem eius amplexa servabat sanguinem et vestis respersas, vidua inpexa luctu continuo nec ullis alimentis nisi quae mortem arcerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장6)
etiamne luctibus et doloribus non satiatur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장11)
et in luctu bellum inter remedia erat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 29장 1:3)
laudata olim et militari fama celebrata severitas eius angebat aspernantis veterem disciplinam atque ita quattuordecim annis a Nerone adsuefactos ut haud minus vitia principum amarent quam olim virtutes verebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 5장3)
angebant Caecinam nequiquam omnia coepta et senescens exercitus sui fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장2)
spes et praemia in ambiguo, certa funera et luctus, nec quisquam adeo mali expers ut non aliquam mortem maereret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장11)
In funere eius novata luctu ac dolore militum seditio, nec erat qui coerceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 51장1)
Angebat Vitellium victarum legionum haudquaquam fractus animus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION