라틴어 문장 검색

Luna autem a mari non potest removeri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:32)
At deest frigus, nisi quale per tempestates hyemales, aut per cavernas, aut per circundationes nivis et glaciei, haberi potest:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:5)
Neque omittendi sunt consensus inter motus et affectus lunae et passiones corporum inferiorum, prout ex experimentis agriculturae, nauticae, et medicinae, aut alias cum delectu severo et sincero colligi et recipi possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:13)
E contrario, umbrarum longitudine decipi (ut quidam olim, quando luna horizonti proxima hostium terga irradiabat) atque ita ante tempus tela emittere, aut pericula praemature obviando accersere, alterum est extremum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:9)
Inveniuntur monachi in Russia qui ad poenitentiam complendam tota nocte hyemali in vase aqua repleto non recusabunt sedere donec glacie constringantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:16)
At commodentur etiam eo modo ut habeantur ibi cubicula et cameras tam aestivales ad refrigerium quam hyemales frigus arcendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:12)
Pro Septembri, uvae, poma, papaver variorum colorum, mala Persica, melocotonea, nectarinae, corna, pyra hyemalia, cydonea.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:10)
"More iuuentutis comes olim furta secutis, Per radium lunae tute, quasi tramite fune Qualibet a rima tecti ducebar ad ima;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VI. De fure, qui radium lunae equitauit 7:4)
Sol quidem et luna et sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, oboediunt;
(불가타 성경, 바룩서, 4장59)
Signa in caelo gentibus non ostendent neque ut sol lucebunt neque illuminabunt sicut luna.
(불가타 성경, 바룩서, 4장66)
A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
(불가타 성경, 요엘서, 2장10)
sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
(불가타 성경, 요엘서, 3장4)
Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
(불가타 성경, 요엘서, 4장15)
et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes magnae ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 3장15)
Sol et luna steterunt in habitaculo suo, prae luce sagittarum tuarum discedunt, prae splendore fulgurantis hastae tuae.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION