라틴어 문장 검색

quam Theodorus Gadareus rhetoricae praeceptor et perspexisse primus sagaciter et assimilasse aptissime uisus est, subinde in obiurgando appellans eum πηλο`ν αἵματι πεφυραμένον, id est lutum a sanguine maceratum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 57장 1:2)
Mox, cum aedilem eum C. Caesar, succensens curam uerrendis uiis non adhibitam, luto iussisset oppleri congesto per milites in praetextae sinum, non defuerunt qui interpretarentur, quandoque proculcatam desertamque rem p. ciuili aliqua perturbatione in tutelam eius ac uelut in gremium deuenturam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 3:1)
taurea vulnifico portat celer aspera plumbo terga Lacon, saltem in vacuos ut bracchia ventos
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 448:1)
quendam municipem meum de tuo volo ponte ire praecipitem in lutum per caputque pedesque, verum totius ut lacus putidaeque paludis lividissima maximeque est profunda vorago.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 172)
chartae regiae, novi libri, novi umbilici, lora, rubra membrana, derecta plumbo et pumice omnia aequata.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 223)
o lutum, lupanar, aut si perditius potes quid esse.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 429)
quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,sub domina meretrice fuisset turpis et excors, uixisset canis inmundus uel amica luto sus.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0214)
Purior in uicis aqua tendit rumpere plumbum quam quae per pronum trepidat cum murmure riuum?
(호라티우스의 첫번째 편지, 109)
- nunc vero, cum paupertatem domus suae pauper dominus dedicarit, cogitemus crucem et divitias lutum putabimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:8)
"Canis revertens ad vomitum suum et sus ad volutabrum luti' Bruta quoque animalia et vagae aves in easdem pedicas retiaque non incidunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:4)
Non necesse habes aurum in luto quaerere:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:5)
Ille, quem despicimus, quem videre non possumus, ad cuius intuitum vomitus nobis erumpit, nostri similis est, de eodem nobiscum formatus luto, isdem conpactus elementis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:15)
Caveat omnia apocrypha et, si quando ea non ad signorum veritatem, sed ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis praenotantur, multaque his admixta vitiosa et grandis esse prudentiae aurum in luto quaerere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:8)
in domino, et, qui sub iugo est, sic debet currere, ne in luto comitem derelinquat, totum redde in subole, quod in te interim distulisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:23)
"pinguia crura luto, planta mox undique magna calcor, et in digito clavus mihi militis haeret."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III98)

SEARCH

MENU NAVIGATION