라틴어 문장 검색

namque hordeum meum frictum et sub eadem mola meis quasi satum ambagibus colonis proximis venditabat, mihi vero per diem laboriosae machinae attento sub ipsa vespera furfures apponebat incretos ac sordidos, multoque lapide salebrosos.
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:8)
nec die tantum, verum perpeti etiam nocte prorsus instabili machinarum vertigine lucubrabant pervigilem farinam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:2)
Nec tamen sagacitatis ac prudentiae meae prorsus oblitus facilem me tirocinio disciplinae praebui sed, quamquam frequenter, cum inter homines agerem, machinas similiter circumrotari vidissem, tamen, ut expers et ignarus operis, stupore mentito defixus haerebam, quod enim rebar ut minus aptum et huiusmodi ministerio satis inutilem me ad alium quempiam, utique leviorem laborem legatum iri, vel otiosum certe cibatum iri.
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:7)
Iamque maxima diei parte transacta defectum alioquin me, helcio sparteo dimoto, nexu machinae liberatum applicant praesepio.
(아풀레이우스, 변신, 9권 12:2)
nam et antelucio recubans adhuc subiungi machinae novicium clamabat asinum, et statim ut cubiculo primum processerat insistens iubebat incoram sui plagas mihi quam plurimas irrogari et,cum tempestivo prandio laxarentur iumenta cetera, longe tardius applicari praesepio iubebat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:2)
sed mihi penita carpebantur praecordia et praecedens facinus et praesentem deterrimae feminae constantiam cogitanti mecumque sedulo deliberabam, si quo modo possem, detectis ac revelatis fraudibus, auxilium meo perhibere domino, illumque, qui ad instar testudinis alveum succubabat, depulso tegmine cunctis palam facere.
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:6)
Ecce quidam miles per mediam plateam dirigit cursum petiturus, iam populo postulante, illam de publico carcere mulierem, quam dixi propter multiforme scelus bestiis esse damnatam meisque praeclaris nuptiis destinatam, et iam torus genialis scilicet noster futurus accuratissime disternebatur, lectus Indica testudine pellucidus, plumea congerie tumidus, veste serica floridus.
(아풀레이우스, 변신, 10권 34:5)
Sed pagani, in duas se turmas dividentes, aequali testudines parant -- habebant enim tunc duos reges et multos comites -- concedentes mediam partem exercitus duobus regibus et alteram omnibus comitibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 37 40:2)
Quod Christiani cernentes, et etiam ipsi exercitum in duas turmas oppido dividentes, testudines non segnius construunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 37 40:3)
Quibus ita firmiter ab utraque parte dispositis, cum rex in oratione diutius moraretur et pagani parati ad locum certaminis citius advenissent, Aelfred, tunc secundarius, cum diutius hostiles acies ferre non posset, nisi aut bello retrorsum recederet, aut contra hostiles copias ante fratris adventum in bellum prorumperet, demum viriliter aprino more Christianas copias contra hostiles exercitus, ut ante proposuerant, tamen quamvis rex adhuc non venerat, dirigens, divino fretus consilio et adiutorio fultus, testudine ordinabiliter condensata, confestim contra hostes vexilla movet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 38 41:2)
Inde sequenti mane illucescente vexilla commovens ad locum, qui dicitur Ethandun, venit, et contra universum paganorum exercitum cum densa testudine atrociter belligerans, animoseque diu persistens, divino nutu, tandem victoria potitus, paganos maxima caede prostravit, et fugientes usque ad arcem percutiens persecutus est, et omnia, quae extra arcem invenit, homines scilicet et equos et pecora, confestim caedens homines, surripuit, et ante portas paganicae arcis cum omni exercitu suo viriliter castra metatus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:1)
Quo audito, quas sicut maiores commovendi eos machinas praepararent, omnino nesciebam;
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 8:4)
RODUM insulam celebritatis antiquissimae oppidumque in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat obpugnabatque Demetrius, dux aetatis suae inclutus, cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia ad capienda oppida repertarum cognomentum Πολιορκητήσ fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 2:1)
Atque hoc modo ab ista tam insigni fortunae machina (quae in eum intentata fuerat) liberatus ad pristinam animi confidentiam rediit, secum cogitans universa sua infortunia simul in eum irruisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 15:3)
2. Ducissa Margareta (quam regis amici Iunonem appellabant, quia talis erat versus eum qualis fuit Iuno versus Aeneam, superos et Acheronta movendo in perniciem eus) loco basis machinarum suarum quas contra regem extruebat perpetuo omnibus viis et modis alebat, confirmabat, et spargebat, famam volitantem nimirum Richardum ducem Eboraci, filium secundogenitum Edwardi Quarti, minime fuisset in turre Londonensi (prout ferebatur) necatum, sed vivum emissum quoniam carnifices illi, qui operam suam praestiterunt ad barbarum illud facinus, postquam primogenitum trucidatum vidissent horrore et misericordia perculsi Richardum istum clam emiserunt sortem suam experturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION