라틴어 문장 검색

igitur torpere cuncti, circumspectare inter se attoniti et id ipsum quod nemo regeret paventes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장5)
Attonitas subito terrore mentis falsum gaudium in languorem vertit, repertis qui descivisse a Vitellio exercitum ementirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장1)
maesta primum fama, dein profugi e proelio perditas res patefaciunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장2)
mox incipientibus qui conscii aderant, ceteros re nova attonitos in verba Vespasiani adigit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장5)
maestum inermium agmen deiectis in terram oculis sequebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장10)
reddendam pro intempestiva laetitia maestam et funebrem noctem, qua sciat et sentiat vivere Vitellium et imperare et, si quid fato accidat, filium habere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장12)
paucas Vitellio cohortis et maestis undique nuntiis trepidas;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장4)
XV kalendas Ianuarias audita defectione legionis cohortiumque, quae se Narniae dediderant, pullo amictu Palatio degreditur, maesta circum familia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장5)
illic interfectum Sabinum, conflagrasse Capitolium, tremere urbem, maesta omnia accepit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 79장2)
Isdem diebus crebrescentem cladis Germanicae famam nequaquam maesta civitas excipiebat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장1)
Interea Vespasianus iterum ac Titus consulatum absentes inierunt, maesta et multiplici metu suspensa civitate, quae super instantia mala falsos pavores induerat, descivisse Africam res novas moliente L. Pisone.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장1)
nihil ad ea moto Pisone, centurio a Muciano missus, ut portum Carthaginis attigit, magna voce laeta Pisoni omnia tamquam principi continuare, obvios et subitae rei miraculo attonitos ut eadem adstreperent hortari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장8)
stabant conscientia flagitii maestae, fixis in terram oculis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장12)
nec proinde periculum aut metus quam pudor ac dedecus obstupefecerat, attonitis etiam victo- ribus, qui vocem precesque adhibere non ausi lacrimis ac silentio veniam poscebant, donec Cerialis mulceret animos, fato acta dictitans quae militum ducumque discordia vel fraude hostium evenissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장15)
donec, attonitis iam omnibus et quorsum illa tenderent reputantibus, Marcus Claudius Marcellus consul edicto praefatus, de summa se re publica acturum, rettulit ad senatum, ut ei succederetur ante tempus, quoniam bello confecto pax esset ac dimitti deberet uictor exercitus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 28장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION