라틴어 문장 검색

Sed noverca forma magis quam moribus in domo mariti praepollens, seu naturaliter impudica seu fato ad exi tremum impulsa flagitium, oculos ad privignum adiecit:
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:4)
sicut exaltatus es, exaltare magis!
(ARCHIPOETA, IX134)
Sed lepidae magis atque iucundae brevitatis utraque definitio quam plana aut proba esse videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 4:1)
Satis enim est, eiusmodi facere demonstrationemn, quod genus Graeci τύπουσ magis et ὑπογραφα`σ quam ὁρισμου`σ vocant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 12:1)
ita Graecarum, quas aemulari nequiverunt, facetiis atque luminibus obsolescunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 4:2)
Haec aemulari volens Sallustius de Sertorio duce in Historiis ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVII 3:1)
Quanto illud sincerius veriusque et humanis magis condicionibus conveniens:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVII 5:1)
Atque etiam, inquit, insuper profitetur Rodienses, qui accusabantur quod adversus populum Romanum regi magis cupierint faverintque, id eos cupisse atque favisse utilitatis suae gratia, ne Romani Perse quoque rege victo ad superbiam ferociamque et inmodicum modum insolescerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 16:2)
Id sibi utrumque ut curarent petivit, usurumque eo dixit quod sese magis iuvisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 7:1)
Tum postea ex alieno certamine ad eos quoque ipsos contagium certationis adspirat cursusque eorum ad eandem virtutis calcem pergentium, quando est compar vel , in aemulandi suspiciones non suo, sed faventium studio delabitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 11:1)
Proinde igitur et Xenophon et Plato, Socraticae amoenitatis duo lumina, certare aemularique inter sese existimati sunt, quia de his apud alios uter esset certabatur et quia duae eminentiae, cum simul iunctae in arduum nituntur, simulacrum quoddam contentionis aemulae pariunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 12:1)
Nam cum Pindari, veteris poetae, carmen quod de natura atque flagrantia montis eius compositum est, aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 9:2)
atque uti quaedam animalium parva et vilia ad imitandum sunt quas res cumque audierint viderintve petulantia, proinde nos ea quae in Platonis oratione demiramur non aemulari quidem, sed lineas umbrasque facere ausi sumus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 9:1)
Haec atque alia quaedam minuta magis et nodosa, tamquam apud arbitrum Favorinum, in suam uterque sententiam conferebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 16:1)
nam et facilius credideris, si legas, et memineris magis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION