라틴어 문장 검색

Item cum ad alios postsignanos, in acie locatos extrema, venisset, En inquit commilitones, diu speratus praesto est dies, compellens nos omnes, elutis pristinis maculis, Romanae maiestati reddere proprium decus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 31:1)
Aderatque propitiati numinis arbitrium clemens, et secans terga cedentium miles cum interdum flexis ensibus feriendi non suppeterent instrumenta, erepta ipsis barbaris tela eorum vitalibus immergebat, nec quisquam vulnerantium sanguine iram explevit nec satiavit caede multiplici dexteram, vel miseratus supplicantem abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 52:1)
adsit modo cum decore et honestate, nihil pudori nostro praereptura vel maiestati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 12:3)
Et quia vultus incessusque supplicem indicabat, susceptus bonoque animo esse iussus et placido, nihil arbitrio suo relinquens, pacem genibus curvatis oravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 3:2)
nihil interesse oblatrantes argumento subfrigido, quam partem corporis redimiret regiae maiestatis insigni;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 4:4)
Hisce eisdem diebus, Prosper et Spectatus atque Eustathius, legati ad Persas (ut supra docuimus) missi, Ctesiphonta reversum regem adiere, litteras perferentes imperatoris et munera, poscebantque rebus integris pacem, et mandatorum principis memores, nusquam ab utilitate Romanae rei maiestateque discedebant, amicitiae foedus sub hac lege firmari debere adseverantes, ne super turbando Armeniae vel Mesopotamiae statu quicquam moveretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 14장 1:1)
Et cum haec primo rumores, dein nuntii certi perferrent, omnesque suspensos adventantium calamitatum complicaret magna formido, comitatensis fabrica eandem incudem (ut dicitur) diu noctuque tundendo, ad spadonum arbitrium, imperatori suspicaci ac timido intendebat Ursicinum, velut vultus Gorgonei torvitatem, haec saepe taliaque replicans, quod interempto Silvano, quasi paenuria meliorum, ad tuendas partes eoas denuo missus, altius anhelabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 2:1)
Dum apud Amidam hac partium destinatione pugnatur, Ursicinus maerens, quod ex alterius pendebat arbitrio, auctoritatis tune in regendo milite potioris, Sabinianum etiam tum sepulcris haerentem, crebro monebat, ut compositis velitaribus cunctis, per imos pedes montium occultis itineribus properarent, quo levium armorum auxilio, siqua fors iuvisset, stationibus interceptis, nocturnas hostium aggrederentur excubias, quae ingenti circumitu vallaverant muros, aut lacessitionibus crebris occuparent obsidioni fortiter adhaerentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 3장 1:1)
Moxque divini arbitrio numinis, quod auxit ab incunabulis Romam, perpetuamque fore spopondit, dum Tertullus apud Ostia in aede sacrificat Castorum, tranquillitas mare mollivit, mutatoque in austrum placidum vento, velificatione plena portum naves ingressae, frumentis horrea referserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 4:1)
Laesae maiestatis multi arcessiti atque damnati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장1)
Inter has tamen sollicitudines, velut ex recepto quodam antiquitus more, ad vicem bellorum civilium, inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer, saepe dictus Tartareus ille notarius missus est Paulus, qui peritus artium cruentarum, ut lanista ex commerciis libitinae vel ludi, ipse quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 1:1)
statimque ad Orientem ocius ire monuit Paulum, potestate delata, ut instar ducis rerum experientia clari, ad arbitrium suum audiri efficeret causas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 5:2)
cuius retinendae causa validius, ubi maiestas pulsata defenditur, a quaestionibus vel cruentis, nullam Corneliae leges exemere fortunam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 17:3)
sciat tamen velut quodam praesagio, quod dum maeret super his quae apud Amidam gesta didicit fide, dumque ad spadonum arbitrium trahitur, defrustandae Mesopotamiae proximo vere ne ipse quidem cum exercitus robore omni, opitulari poterit praesens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 2장 4:2)
Conticuit hisque acquieverat Iulianus, potioris arbitrio cuncta concedens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION