라틴어 문장 검색

Igitur post unum et alterum diem, cum iam et aviditatem desiderii frequens adsiduitatis usus implesset et quae per absentiam mutuam de nobis nesciebamus, relatione alterna comperissemus, placuit Ostiam petere, amoenissimam civitatem, quod esset corpori meo siccandis umoribus de marinis lavacris blanda et adposita curatio:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 2장 3:1)
"Omnem adeo mundum, si solem lunam reliqua astra desierit1 fontium dulcis aqua et aqua marina nutrire, in vim ignis abiturum, Stoicis constans opinio est, quod consumto umore mundus hic omnis ignescet."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:3)
probabile est igitur praestantem intellegentiam in sideribus esse, quae et aetheriam partem mundi incolant et marinis terrenisque umoribus longo intervallo extenuatis alantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 43:2)
Ranae autem marinae dicuntur obruere sese harena solere et moveri prope aquam, ad quas quasi ad escam pisces cum accesserint confici a ranis atque consumi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 125:1)
Quid enim, non eisdem vobis placet omnem ignem pastus indigere nec permanere ullo modo posse nisi alatur, ali autem solem lunam reliqua astra aquis, alia dulcibus alia marinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 37:1)
Quid de fretis aut de marinis aestibus plura dicam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 48:1)
"Quid de fretis aut de marinis aestibus plura dicam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 48:1)
In aestu solo marino haec vis sensibilem edit effectum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 47:3)
Gestatio buxo aut rore marino, ubi deficit buxus, ambitur;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 14:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Proxima infirmitas mea, domine, obligavit me Postumio Marino medico;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 111)
quantum in te, Theseu, volucres Ariadna marinas pavit, in ignoto sola relicta loco!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 8:1)
est aliquid casus pariter timuisse marinos, iunctaque ad aequoreos vota tulisse deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1018)
nec tibi sunt fontes, laticis nisi paene marini, qui potus dubium sistat alatne sitim, rara, neque haec felix, in apertis eminet arvis arbor, et in terra est altera forma maris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 17)
innatat unda freto dulcis, leviorque marina est, quae proprium mixto de sale pondus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1022)
" Ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet, quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes, Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit in suaque Aeaciden succedere vota nepotem iussit et amplexus in virginis ire marinae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION