라틴어 문장 검색

Quodsi ferri non potest et delicias eius fugis atque, ut vulgo soletis dicere, saecularis est mater, habes alienas virgines, habes sanctum pudicitiae chorum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:10)
Sin autem sola ieris - quod et magis aestimo - utique inter servos adulescentes, inter maritas feminas atque nupturas, inter lascivas puellas et comatos linteatosque iuvenes furvarum vestium puella gradieris.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:6)
Quid tu facies, puella sani corporis, delicata, pinguis, rubens, aestuans inter carnes, inter vina et balneas, iuxta maritas, iuxta adulescentulos?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:2)
Ecce furentis Bellonae matrisque deum chorus intrat et ingens semivir, obscaeno facies reverenda minori, mollia qui rapta secuit genitalia testa iam pridem, cui rauca cohors, cui tympana cedunt, plebeia et Phrygia vestitur bucca tiara.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI263)
Forsitan expectes ut Gaditana canoro incipiant prurire choro plausuque probatae ad terram tremulo descendant clune puellae;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI51)
Vides quam multorum vocibus chorus constet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 9:1)
— Laetumque choro paeana canentes!
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 12:2)
Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi Exercet Diana choros, quam mille secutae Hinc atque hinc glomerantur Oreades:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 9:1)
Bacchatur chorus quondam pudicus, et orgia insana celebrantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:6)
— Senior Glauci chorus Inousque Palaemon.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 17:4)
Ita fit ut ab eiusmodi coetibus relegatus matronarum talium chorus libertatem conviviorum solis concubinis, id est vitiis et criminibus, addicat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 5:5)
Turba minor ritu sequitur succincta Gabino, Vestalemque chorum ducit vittata sacerdos, Troianam soli cui fas vidisse Minervam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:39)
Virgineusque chorus nitidi custodia luci, Et numquam somno damnatus lumina serpens, Robora complexus rutilo curvata metallo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:21)
O mihi curarum pretium non vile mearum, Flacce, Antenorei spes et alumne laris, Pierios differ cantusque chorosque sororum;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVI1)
Haec iuga, quam Nysae colles, plus Bacchus amavit, Hoc nuper Satyri monte dedere choros.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIV2)

SEARCH

MENU NAVIGATION