라틴어 문장 검색

credo vetere religionis suae more, ut Februarium omni modo Martius consequeretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 15:4)
in Ianuarium et Sextilem et Decembrem binos dies inseruit, in Aprilem autem Iunium Septembrem Novembrem singulos:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:2)
sed neque mensi Februario addidit diem, ne deum inferum religio inmutaretur, et Martio Maio Quintili Octobri servavit pristinum statum, quod satis pleno erant numero, id est dierum singulorum tricenorumque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:3)
et Ianuario quidem dies quos dicimus quartum et tertium Kalendas Februarias dedit, Aprili sextum Kalendas Maias, Iunio tertium Kalendas Iulias, Augusto quartum et tertium Kalendas Septembres, Septembri tertium Kalendas Octobres, Novembri tertium Kalendas Decembres, Decembri vero quartum et tertium Kalendas Ianuarias.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 9:3)
eoque explicitis duodecim mensibus, id est trecentis sexaginta diebus exactis, tunc inter Augustum atque Septembrem reliquos quinque dies anno suo reddunt, annectentes quarto quoque anno exacto intercalarem, qui ex quadrantibus confit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 1:4)
Quod etiam Laurentes patriis religionibus servant, qui et cognomen deae ex cerimoniis addiderunt, Kalendarem Iunonem vocantes, sed et omnibus Kalendis a mense Martio ad Decembrem huic deae Kalendarum die supplicant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 18:2)
Vellem Idibus Martiis me ad coenam invitasses, profecto reliquiarum nihil fuisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 13:2)
Ante diem nonum Kalendas Septembres, quo die Lentulus flamen Martialis inauguratus est, domus ornata fuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 11:1)
Qualis, ubi aut leporem aut candenti corpore cygnum Sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis, Quaesitum aut matri multis balatibus agnum Martius a stabulis rapuit lupus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 12:1)
Sed haec ab illo fluxerunt quod Pomponius in Atellania quae Kalendae Martiae inscribitur ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 13:1)
confirmatio papae Innocentii tertii 30 martii anno Domini 1215] confirmavimus, et eam obtinuimus a domino papa Innocentio tercio confirmari;
(Magna Carta 3:4)
Si liceat superis hominum conferre labores, Non aliter, Phlegra rabidos tollente Gigantas, Martius incaluit Siculis incudibus ensis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:43)
Crede mihi, nimium Martia turba sapit.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, III3)
Martia non vidit maius harena nefas.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXV3)
Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIX4)

SEARCH

MENU NAVIGATION