라틴어 문장 검색

rediens ergo propere Campaniam Asturae in languorem incidit, quo paulum leuatus Cerceios pertendit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 72장 2:2)
ac maeroris impatiens, cum repente noctu profugisset ab urbe transcucurrissetque Campaniam, Syracusas petit, rursusque inde propere rediit barba capilloque promisso;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 2:2)
aditus ergo in itinere a legatis amplissimi ordinis ut maturaret orantibus, quam maxima uoce:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 1:1)
aduersus barbaros quoque minacissimus, cum trans Rhenum inter angustias densumque agmen iter essedo faceret, dicente quodam non mediocrem fore consternationem sicunde hostis appareat, equum ilico conscendit ac propere reuersus ad pontes, ut eos calonibus et impedimentis stipatos repperit, impatiens morae per manus ac super capita hominum translatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 51장 2:1)
quodam, ut supra rettuli, cum ferro circa sacrificantem se deprehenso, senatum per praecones propere conuocauit lacrimisque et uociferatione miseratus est condicionem suam, cui nihil tuti usquam esset, ac diu publico abstinuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 36장 1:2)
quo maxime facto maturauit sibi exitium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 1:2)
propere igitur Polydamanta mittit qui regi et periculum ostenderet et, quid fieri iuberet, consuleret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 7:2)
strictoque acinace interfecturus eum videbatur, ni propere Bessus Bactrianique, quasi deprecarentur, tristium specie,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 7:6)
Maturata deinde est missio, et infirmissimus quisque exauctorati.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:13)
terga sequi properosque iubet coniungere gressus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 187:1)
ast illi propere monstrata capessunt limina.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 434:2)
Nunc vero ad Martis horrentia arma maturemus, satis, enim, de causis hujusce belli, jam dictum esse puto.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.19)
Inter largissimum nivis imbrem ad oppugnationem processit primis claustris captis, in hostes cum copiis irruit, pugnamque cominus conserere maturavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.60)
Hujusce dici turpis exitus Novi Eboraci derelictionem maturavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.54)
Conditiones istae, a Britannis demum oblatae, quae, si mature aut tempestive datae essent, pacem duas inter gentes procul dubio servassent, propere a Congressu populoque Americano sunt repudiatae.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.52)

SEARCH

MENU NAVIGATION