라틴어 문장 검색

Ex Mechanica postulatur horum solutio, in Geometria docetur solutorum usus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:15)
Cum autem artes Manuales in corporibus movendis praecipue versentur, fit ut Geometria ad magnitudinem, Mechanica ad motum vulgo reseratur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:18)
Quo sensu Mechanica rationalis erit Scientia Motuum qui ex viribus quibuscunq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:19)
Pars haec Mechanicae a Veteribus in Potentiis quinque ad artes manuales spectantibus exculta fuit, qui Gravitatem (cum potentia manualis non sit) vix aliter quam in ponderibus per potentias illas movendis considerarunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:22)
Utinam caetera Naturae phaenomena ex principiis Mechanicis eodem argumentandi genere derivare liceret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:31)
Quae quidem Compositio & resolutio abunde confirmatur ex Mechanica.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 15:3)
Usus igitur Corollarij hujus latissime patet, & late patendo veritatem ejus evincit, cum pendeat ex jam dictis Mechanica tota ab Authoribus diversimode demonstrata.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 19:7)
potentijs Mechanicis componi solent, ut & vires Nervorum ad animalium ossa movenda.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 19:9)
sic in movendis Instrumentis Mechanicis agentia idem pollent & conatibus contrariis se mutuo sustinent, quorum velocitates secundum determinationem virium aestimatae, sunt reciproce ut vires.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 40:2)
Caeterum Mechanicam tractare non est hujus instituti.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 41:7)
Postquam autem Problema solvitur in figura nova, si per inversas operationes transmutetur haec figura in figuram primam, habebitur Solutio quaesita.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 68:6)
Per inversas operationes Lemmatis novissimi transferantur haec puncta in figuram primam & ibi, per casum primum Problematis XIV, describetur Trajectoria. Q. E. F. Caeterum perinde ut puncta a, b jacent vel inter puncta h, l, vel extra, debent puncta c, d, e vel inter puncta h, i, k, l capi, vel extra.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 73:9)
Per Lemmatis XXII operationem inversam transferatur hoc punctum in figuram primam, & ibi habebuntur puncta duo per quae Trajectoria describenda est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 76:6)
Caeterum ob difficultatem describendi hanc curvam praestat constructiones vero proximas in praxi Mechanica adhibere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 21:1)
Operationes autem contrahi solent resolvendo ordinatim applicatas in series convergentes.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION