라틴어 문장 검색

Non est remedium fracturae tuae, insanabilis est plaga tua; omnes, qui audierint auditionem tuam, plaudent manibus super te, quia super quem non transiit malitia tua semper? ".
(불가타 성경, 나훔서, 3장19)
quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores eius non modo nullis remediis fouerent, uerum dulcibus insuper alerent uenenis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:2)
Sed quoniam plurimus tibi affectuum tumultus incubuit diuersumque te dolor ira maeror distrahunt, uti nunc mentis es, nondum te ualidiora remedia contingunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:4)
Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est, et eam mentium constat esse naturam ut quotiens abiecerint ueras, falsis opinionibus induantur, ex quibus orta perturbationum caligo uerum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem uerae lucis possis agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:39)
haec enim nondum morbi tui remedia, sed adhuc contumacis aduersum curationem doloris fomenta quaedam sunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:8)
Itaque remedia quae paulo acriora esse dicebas non modo non perhorresco, sed audiendi auidus uehementer efflagito.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:4)
huius morbo prouidentia collatae pecuniae remedio medetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:13)
Cui uni rei tamen invenerat remedium.
(카이사르, 아프리카 전기 72:4)
Sed quantum opere processerant et castra protulerant, tanto aberant ab aqua longius, et praesenti malo aliis malis remedia dabantur.
(카이사르, 내란기, 1권 81:5)
Quibus rebus nostri usu docti haec reperiebant remedia, ut alio loco ignes facerent. . .
(카이사르, 내란기, 3권 50:3)
Praeter haec, cum in interioribus partibus et dolores et morborum varia genera nascantur, neminem putant his adhibere posse remedia, qui ipsas ignoret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium63)
Aptiusque extrinsecus inponi remedia conpertis interiorum et sedibus et figuris cognitaque eorum magnitudine;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium69)
Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium et horum quoque paucorum suppliciis remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium71)
Quod si morbos haec causae facerent, quae ubique eadem essent, eadem remedia quoque ubique esse debuisse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium83)
Repertis deinde iam remediis, homines de rationibus eorum disserere coepisse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium100)

SEARCH

MENU NAVIGATION